라틴어 문장 검색

quod quicunque finem iuris intendit cum iure graditur.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:24)
usurpatio enim iuris non facit ius. Nam si sic, eodem modo auctoritas Ecclesie probaretur dipendere ab Imperatore, postquam Octo imperator Leonem papam restituit et Benedictum deposuit, necnon in exilium in Saxoniam duxit.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:56)
quia si aliquid, ut finis ipsius iuris, absque iure obtineretur, ita esset finis iuris, hoc est comune bonum, sicut exhibitio facta de male acquisito est elimosina;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:44)
ciui[s] uacationem legis Papiae Poppaeae, Latino ius Quiritium, feminis ius IIII liberorum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 19장 1:1)
Et cum in omni consequentia inpossibile sit habere antecedens absque consequente, ut hominem sine animali, sicut patet construendo et destruendo, inpossibile est iuris finem querere sine iure, cum quelibet res ad proprium finem se habeat velut consequens ad antecedens:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:31)
Propter quod evidentissime patet quod finem iuris intendentem oportet cum iure intendere;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:33)
et patribus dat ivra vocatis dat condendi iuris potestatem his quos appellaverat patres:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 7584)
Itaque maiores aliud ius gentium, aliud ius civile esse voluerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 87:3)
Est autem ius etiam bellicum fidesque iuris iurandi saepe cum hoste servanda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 138:1)
celeriter iniunctis obsecundabo, cum tua tractus auctoritate, tum principaliter amplissimi viri Victorii comitis devotione praeventus, quem iure saeculari patronum, iure ecclesiastico filium excolo ut cliens, ut pater diligo;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 1:2)
similest ius iurandum amantum quasi ius confusicium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1227)
Ac primum ea non incallide conquisivit, quae non iure naturae aut iure gentium fieri prohibentur, sed iure legum rei alicuius medendae aut temporis causa iussarum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 46:1)
ivra dabat legesque viris ius generale est, sed lex iuris est species:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5071)
atque ita turn ab his patronis aequalibus et iam consularibus causa illa dicta est, cum uterque ex contraria parte ius civile defenderet, ut eloquentium iuris peritissimus Crassus, iuris peritorum eloquentissimus Scaevola putaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 39장 2:2)
Moris apud eos erat ius civitatis prompte elargiri, idque in supremo gradu, hoc est, non solum ius commercii, ius connubii, ius haereditatis, verum etiam ius suffragii et ius petitionis sive honorum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 9:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION