라틴어 문장 검색

nam neque dicere quid fugissent nec percunctantibus reddere responsum poterant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 16:1)
ad quae cum consul se dies non plus undecim in ea provincia fuisse responderet, quae se absente acta essent, se quoque, ut illos, fama comperta habere, exsequebantur deinde quaerentes, quid ita non potius A. Manlius Romam venisset, ut rationem redderet populo Romano, cur ex Gallia provincia quam sortitus esset in Histriam transisset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 76:1)
privatum rationem redditurum earum rerum esse quoniam consul noluisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 80:2)
arma quoque reddi, eaque omnia primo quoque tempore fieri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 85:1)
confudit et miscuit omnia in Thessalia Perrhaebiaque spe novarum tabularum, ut manu debitorum obnoxia sibi optimates opprimeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 141:1)
pro his iniuriis satisfieri senatum aequum censere, reddique sibi res sociisque suis quas contra ius foederis habeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 258:1)
et Thebanorum, quos naufragio perisse constat, et Arthetauri caedis mihi reddenda ratio est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 432:1)
nec, si causa reddenda sit, non vobis nec foederatis, sed iis qui ne in servos quidem saeva atque iniusta imperia probant, plus aequo et bono saevisse in eos videri possum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 441:1)
at cum processissem inde ad visendas Larisam et Antronas et Pteleon, qua in propinquo Delphi sunt, sacrificandi causa, ut multo ante debita vota persolverem, Delphos escendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 443:1)
et tibi, P. Nasica, et quicumque idem quod tu occultius senserunt, non gravabor reddere dilatae pugnae rationem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 487:1)
ante diem quintum decimum kalendas Octobres, ludorum Romanorum secundo die, C. Licinio consuli ad quadrigas mittendas escendenti tabellarius, qui se ex Macedonia venire diceret, laureatas literas reddidisse dicitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 7:2)
quibus perlectis cum se consideraturum adhibitis amicis quid faciendum sibi esset dixisset, Popilius pro cetera asperitate animi virga quam in manu gerebat circumscripsit regem ac priusquam hoc circulo excedas inquit redde responsum, senatui quod referam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 125:1)
clara ea per gentis legatio fuit, quod haud dubie adempta Antiocho Aegyptus habenti iam redditumque patrium regnum stirpi Ptolemaei fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 128:1)
responsum regulo est facere patrem eius Masinissam, quod virum gratum bonumque facere deceat, ut pretium honoremque debito beneficio addat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 153:1)
Rhodiis responsum ita redditum est ut nec hostes fierent nec socii permanerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 291:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION