라틴어 문장 검색

Nam quicumque inpudicus, adulter, ganeo manu, ventre, pene bona patria laceraverat quique alienum aes grande conflaverat, quo flagitium aut facinus redimeret, praeterea omnes undique parricidae, sacrilegi, convicti iudiciis aut pro factis iudicium timentes, ad hoc, quos manus atque lingua periurio aut sanguine civili alebat, postremo omnes, quos flagitium, egestas, conscius animus exagitabat, ii Catilinae proxumi familiaresque erant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장2)
" Inter hos tamen iocos inpune tulit ante iudicium adulter, in iudicio leno, qui damnationem peius effugit quam meruit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 6:4)
non cessi ante iudicium, ut in iudicio cederem et feci nihil aliud quam laudaui patrem, uirtutes eius retuli;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Vir fortis quod uolet praemium optet; si plures erunt, iudicio contendant. Pater et filius fortiter fecerunt. petiit pater a filio sibi cederet; ille non uult. iudicio contendit; uicit patrem. praemio statuas patri petiuit. abdicatur. 14:4)
De parvola summa iudicaturo tibi res sine teste non probaretur, testis sine iureiurando non valeret, utrique parti dares actionem, dares tempus, non semel audires;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 160:1)
locutio, veritas, iusticia, iudicium etper quos iusticia et iudicium debeat exerceri.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 6:12)
qui cum innocentissimus in iudicium vocatus esset, quo iudicio convulsam penitus scimus esse rem publicam, cum essent eo tempore eloquentissimi viri L. Crassus et M. An- tonius consulares, eorum adhibere neutrum voluit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 113장 2:1)
itaque me et superiores litterae tuae admodum delectaverunt, quibus et exspectatum meum adventum abs te amanter videbam et, cum aliter res cecidisset ac putasses, te meo consilio magno opere esse laetatum, et ex his proximis litteris magnum cepi fructum et iudici et offici tui, iudici, quod intellego te, id quod omnes fortes ac boni viri facere debent, nihil putare utile esse nisi quod rectum honestumque sit, offici, quod te mecum, quodcumque cepissem consili, polliceris fore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 19 1:2)
Neque postulandum est ut ejus judicio stetur, quae ipsa in judicium vocatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 10:17)
Ita prorsus, inquit, et antea putabam - audivi enim nuper eum studiose et frequenter Sami, cum ex eo ius nostrum pontificium, qua ex parte cum iure civili coniunctum esset, vellem cognoscere - et nunc meum iudicium multo magis confirmo testimonio et iudicio tuo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장 3:2)
qui cum videret sceleratum civem aut domesticum potius hostem, si legibus uti liceret, iudicio esse frangendum, sin ipsa iudicia vis impediret ac tolleret, audaciam virtute, furorem fortitudine, temeritatem consilio, manum copiis, vim vi esse superandam, primo de vi postulavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 8장 1:2)
Tarbella Pyrene Testis et Oceani litora Santonici, Testis Arar Rhodanusque celer magnusque Garunna, Carnutis et flavi caerula lympha Liger.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 76)
et tamen eos, tot iudiciis confossos praedamnatosque venire ad populi iudicium et existimare defunctos se esse satisque poenarum dedisse quod duobus mensibus citius privati facti sint, neque intellegere nocendi sibi diutius tum potestatem ereptam esse, non poenam inrogatam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 132:1)
Debetis autem scire, quia, postquam fuerit Antichristus occisus, non statim ueniet dies iudicii, nec statim ueniet Dominus ad iudicium, sed, sicut ex libro Danielis intelligimus, quadraginta dies Dominus concedet electis, ut agant poenitentiam, propterea quia seducti sunt ab Antichristo.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 4:7)
" Misericordiam itaque in hoc tuo judicio exerceas, utDeus in suo ultimo judicio tui misereatur ac tibi pareat:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 317:25)
qui summam auctoritatem eorum iudicio habere existimantur, quorum ad arbitrium iudiciumque summa omnium rerum consiliorumque redeat.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 11장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION