라틴어 문장 검색

qui stirpe, refert, qui nomine et armis, ille metum condens audire exposcit et odit narrantem;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권116)
propellunt acies, seseque sub armis ostentant;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권120)
nondum hostes contra, trepido tamen agmine matres conscendunt muros, inde arma nitentia natis et formidandos monstrant sub casside patres.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권122)
"nam video, quae noster signa Menoeceus, quae noster regat arma Creon, quam celsus aena Sphinge per ingentes Homoloidas exeat Haemon."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권130)
"hic, cui nivea arma tridentem atque auro rude fulmen habent, Orionis alti non falsus virtute nepos:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권133)
"proximus Eurymedon, qui pastoralia Fauni arma patris pinuque iubas imitatur equinas, terribilis silvis:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권135)
"sic certe paria arma viris, sic exit in auras cassidis aequus apex;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권147)
"nam tergo numquam metus, hasta vetustum silvarum decus, emissae cui pervia semper armaque corporaque et numquam manus inrita voti."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권157)
"qui Panopen, qui Daulida, qui Cyparisson, et valles, Lebadia, tuas et Hyampolin acri subnixam scopulo, vel qui Parnasson utrumque aut Cirrham tauris Anemorianque supinant Coryciumque nemus, propellentemque Lilaean Cephisi glaciale caput, quo suetus anhelam ferre sitim Python amnemque avertere ponto, omnibus immixtas cono super aspice laurus armaque vel Tityon vel Delon habentia, vel quas hic deus innumera laxavit caede pharetras."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권168)
"magnanimi reges, quibus haud parere recusem ductor et ipse meas miles defendere Thebas, non ego vos stimulare parem - nam liber in arma impetus, et meritas ultro iurastis in iras - , nec laudare satis dignasque rependere grates sufficiam - referent superi vestraeque subacto hoste manus - :"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권180)
Interea Danai noctemque diemque sub armis, noctem iterum rursusque diem - sic ira ferebat - ingeminant:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권188)
forte et trepidantibus ingens descendebat agris, animos sive imbrifer arcus, seu montana dedit nubes, seu fluminis illa mens fuit obiectusque vado pater arma vetabat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권200)
tumidas frangebant dicta cohortes, nutantesque virum galeas et sparsa videres fletibus arma piis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권259)
"scilicet infestae cum te circum undique dextrae nudabunt enses, haec flebit et arma quiescent?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권269)
"ante haec excusso frondescet lancea ferro, Inachus ante retro nosterque Achelous abibit, sed mite adloquium et saevis pax quaeritur armis:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권271)

SEARCH

MENU NAVIGATION