라틴어 문장 검색

Verbum autem καλῶ Graecum est, id est voco:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 11:1)
Fasti sunt quibus licet fari praetori tria verba sollemnia, do dico addico;
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 14:1)
vitabant etiam feriis, sicut Varro in Augurum libris scribit in haec verba:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 19:2)
Namque inituros bellum iussit his ipsis verbis semet ipsum auxiliatorem invocare hortarique.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 18:2)
Sed invenio in litteris hos ludos victoriae, non valitudinis causa, ut quidam annalium scriptores memorant, institutos.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 27:1)
Intellectum nostrum in eandem sententiam ducunt, etiam de etymo, Platonis haec verba:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 5:1)
His enim verbis magnum in caelo ducem solem vult sub appellatione Iovis intellegi, alato curru velocitatem sideris monstrans.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 5:3)
eruuit quippe de se futura iudicia, si legeretur petitio deae precantis filio arma a marito cui soli nupserat nec ex eo prolem suscepisse se noverat, vel si mille alia multum pudenda seu in verbis modo Graecis modo barbaris seu in ipsa dispositione operis deprehenderentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 7:2)
Haec verba primum Evangeli risus excepit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 9:1)
Mirum in modum alacritatem omnibus qui aderant haec verba pepererunt, et adsurgens quisque in desiderium alios audiendi non vidit et se in idem munus vocandum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 15:1)
Furius Albinus alterum fovens Praetextati latus, iuxtaque eum Caecina Albinus, ambo vetustatis adfectationem in Virgilio praedicabant, alter in versibus, Caecina in verbis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 19:1)
Bene ac sapienter Maro noster tumultuosum et sobrium uno eodemque versu descripsit sub paucorum verborum inmutatione convivium.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 1:2)
Bona verba quaeso, Praetextatus ait, circa reverentiam tantum Socraticae maiestatis:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 4:1)
Haec nobis sit litterata laetitia et docta cavillatio vicem planipedis et sabulonis inpudica et praetextata verba iacientis ad pudorem ac modestiam versus imitata.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 9:1)
Sed in hoc verbum non casu incidi:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION