라틴어 문장 검색

inde cum omni genere tormentorum machinarumque quibus expugnantur urbes ad muros accessit, ad primum terrorem ratus inclinare animos posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 203:1)
inde terra marique expugnabilis est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 208:2)
Dinocrates, regius praefectus, reciperandi castelli causa primo castra ad ipsa Tendeba movet, inde ad alterum castellum, item Stratonicensis agri - Astragon vocant - omnibus praesidiis quae multifariam disiecta erant, devocatis et ab ipsa Stratonicea Thessalorum auxiliaribus ad Alabanda, ubi hostes erant, ducere pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 222:2)
nequiquam inde obsessa oppugnataque urbs est, nec recipi nisi aliquanto post per Antiochum potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 238:1)
Marcellus, provinciae cupidior, pacem simulatam ac fallacem dicendo et rebellaturum si exercitus inde deportatus esset regem, dubios sententiae patres fecerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 311:1)
lupus Esquilina porta ingressus, frequentissima parte urbis cum in forum decurrisset, tusco vico atque inde Cermalo per portam Capenam prope intactus evaserat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 326:3)
ab Elatia profectus Quinctius Anticyram cum decem legatis, inde Corinthum traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 388:1)
castella inde duodetriginta ad consulem defecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 452:2)
inde iunctis exercitibus primum Boiorum agrum usque ad Felsinam oppidum populantes peragraverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 457:1)
in Ligures inde traductus exercitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 458:2)
quos non adepti, Pado repente navibus traiecto Laevos Libuosque cum pervastassent, redeuntes inde per Ligurum extremos fines cum agresti praeda in agmen incidunt Romanum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 460:1)
Lysimachiam inde omnibus simul navalibus terrestribusque copiis venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 477:1)
occupatis maioribus suis rerum aliarum cura primo quaedam ex iis Ptolomaeum, inde et Philippum usurpanda aliena possessionis causa tenuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 495:1)
inde profectum eum ad capita quae vocant Sari fluminis foeda tempestas adorta prope cum omni classe demersit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 504:1)
comitia inde consularia habita a M. Marcello consule.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 514:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION