라틴어 문장 검색

servitia inde cum cetera praeda abduxit et libera capita sine pretio dimisit oppidumque iis reddidit praesidio valido imposito;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 458:2)
Aetoli inopia praedae inde aversi in Perrhaebiam ire pergunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 470:1)
itaque ne temeritas eorum neglegentiaque sibi ac suis etiam cladis alicuius causa esset, cum campestribus locis subicientes eos castra Pharcadoni urbi videret, ipse paulo plus mille passuum inde tumulum suis, quamvis levi munimento tutum, cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 473:1)
inde omnes velis in altum datis maria medio praeter Scyrum insulam Icum pervenere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 519:1)
inde Cassandream petentes primo ad Mendaeum, maritimum civitatis eius vicum, tenuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 522:1)
inde cum superato promuntorio ad ipsa moenia urbis circumagere classem vellent, saeva coorta tempestate prope obruti fluctibus, dispersi, magna ex parte amissis armamentis in terram effugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 522:2)
inde superato Toronae promuntorio navigantes Acanthum petiere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 523:3)
id negatum Aetolis, quod illi quoque gravati prius essent ad populandam Macedoniam exire, quo tempore, Philippo circa Pergamum urente sacra profanaque, abstrahere eum inde respectu rerum suarum potuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 529:1)
inde agitari de Oreo oppugnando coeptum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 531:1)
eam classem in stationem ad Zelasium miserunt - Phthiotidis super Demetriadem promuntorium est peropportune obiectum - ut, si quid inde moverent Macedonum naves, in praesidio essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 532:1)
itaque ante hiemales motus evadere inde cupientes Piraeum, unde profecti ad bellum erant, repetunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 543:3)
praetores inde facti L. Quinctius Flamininus, L. Valerius Flaccus, L. Villius Tappulus, Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 575:2)
duo milia ea militum fuere, quae ex Africa post devictum Hannibalem in Siciliam, inde anno fere post in Macedoniam pro voluntariis transportata erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 27:1)
hiems quoque iam instabat, cum inde abscessit et in Macedoniam in hiberna copias reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 39:1)
inde praetorum comitia habita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 76:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION