라틴어 문장 검색

Sed quoniam suspicor te non tam de sapiente quam de te ipso quaerere - illum enim putas omni perturbatione esse liberum, te vis - , videamus, quanta sint quae philosophia remedia morbis animorum adhibeantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 58:1)
putat aliquis esse voluptatem bonum, alius autem pecuniam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 60:4)
atque erat facile sequentem eam rationem, quae maxume probatur de bonis et malis, negare umquam laetitia adfici posse insipientem, quod nihil umquam haberet boni;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 66:1)
sint sane ista bona, quae putantur, honores divitiae voluptates cetera, tamen in eis ipsis potiundis exultans gestiensque laetitia turpis est, ut, si ridere concessum sit, vituperetur tamen cachinnatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 66:3)
quam haec pulchra putet, ipse iam dicet:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 67:7)
quem Caecilius deum qui non summum putet, aut stultum aut rerum esse imperitum existumat, Cui i/n manu sit, quem e/sse demente/m velit, Quem sa/pere, quem sana/ri, quem in morbum i/nici, . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Quem co/ntra amari, quem e/xpeti, quem arce/ssier.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 68:4)
o praeclaram emendatricem vitae poëticam, quae amo- rem flagitii et levitatis auctorem in concilio deorum conlocandum putet!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 68:5)
mundum totum se ad amorem suum sublevandum conversurum putat, Venerem unam excludit ut iniquam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 73:8)
etiam novo quidam amore veterem amorem tamquam clavo clavum eiciendum putant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 75:1)
cave enim putes ullam in philosophia vocem emissam clariorem ullumve esse philosophiae promissum uberius aut maius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 19:4)
putat enim, etiamsi sit bonum aliquod praeter virtutem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 21:4)
contra Brutumne me dicturum putas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 22:1)
in eo etiam putatur dicere in rotam - id est genus quoddam tormenti apud Graecos - beatam vitam non escendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 24:6)
verum tamen, quoniam de constantia paulo ante diximus, non ego hoc loco id quaerendum puto, verumne sit, quod Zenoni placuerit quodque eius auditori Aristoni, bonum esse solum, quod honestum esset, sed si ita esset, tum , ut totum hoc beate vivere in una virtute poneret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 33:5)
velut in Gorgia Socrates, cum esset ex eo quaesitum, Archelaum Perdiccae filium, qui tum fortunatissimus haberetur, nonne beatum putaret, haud scio inquit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 34:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION