라틴어 문장 검색

Cum enim omnes post interitum Caesaris novarum perturbationum causae quaeri viderentur iisque esse occurrendum putaremus, omnis fere nostra in his deliberationibus consumebatur oratio, idque et saepe alias et quodam liberiore, quam solebat, et magis vacuo ab interventoribus die, cum ad me ille venisset, primo ea, quae erant cotidiana et quasi legitima nobis, de pace et de otio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 4:2)
At enim, quoniam in naturis hominum dissimilitudines sunt, ut alios dulcia, alios subamara delectent, alii libidinosi, alii iracundi aut crudeles aut superbi sint, alii a talibus vitiis abhorreant, - quoniam igitur, inquit, tantum natura a natura distat, quid mirum est has dissimilitudines ex differentibus causis esse factas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 13:5)
Haec disserens, qua de re agatur, et in quo causa consistat, non videt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 15:1)
Si quis verbi causa oriente Canicula natus est, is in mari non morietur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 19:2)
Vigila, Chrysippe, ne tuam causam, in qua tibi cum Diodoro, valente dialectico, magna luctatio est, deseras.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 19:3)
sed tamen, si naturalis est causa, cur in mari Fabius non moriatur, in mari Fabius mori non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 22:6)
Multa genera sunt enuntiandi nec ullum distortius quam hoc, quo Chrysippus sperat Chaldaeos contentos Stoicorum causa fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 25:8)
non enim aeternis causis naturae necessitate manantibus verum est id, quod ita enuntiatur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 29:2)
At qui introducunt causarum seriem sempiternam, ii mentem hominis voluntate libera spoliatam necessitate fati devinciunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 30:2)
Si est motus sine causa, non omnis enuntiatio, quod ἀξίωμα dialectici appellant, aut vera aut falsa erit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 31:4)
causas enim efficientis quod non habebit, id nec verum nec falsum erit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 31:5)
motus ergo sine causa nullus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 31:7)
Quod si ita est, omnia, quae fiunt, causis fiunt antegressis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 32:1)
ita et necessitatem et fatum confirmari putat) sic Chrysippus metuit, ne, si non obtinuerit omne, quod enuntietur, aut verum esse aut falsum, non teneat omnia fato fieri et ex causis aeternis rerum futurarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 32:8)
quam declinationem sine causa fieri si minus verbis, re cogitur confiteri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 33:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION