라틴어 문장 검색

Sed postquam L. Sulla armis recepta re publica bonis initiis malos eventus habuit, rapere omnes, omnes trahere, domum alius, alius agros cupere, neque modum neque modestiam victores habere, foeda crudeliaque in civis facinora facere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 11장6)
postremo neque sumptui neque modestiae suae parcere, dum illos obnoxios fidosque sibi faceret.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장7)
fidem, fortunas, pericula vilia habere, post, ubi eorum famam atque pudorem attriverat, maiora alia imperabat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 16장3)
"Ni virtus fidesque vostra spectata mihi forent, nequiquam opportuna res cecidisset;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장2)
Verum enim vero, pro deum atque hominum fidem, victoria in manu nobis est:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장14)
idque eo dicitur fecisse, quo inter se fidi magis forent alius alii tanti facinoris conscii.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 22장3)
arma per Italiam locis opportunis parare, pecuniam sua aut amicorum fide sumptum mutuam Faesulas ad Manlium quendam portare, qui postea princeps fuit belli faciundi.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 24장4)
Sed ea saepe antehac fidem prodiderat, creditum abiuraverat, caedis conscia fuerat;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 25장7)
Egregia tua fides re cognita, grata mihi magnis in meis periculis, fiduciam commendationi meae tribuit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 35장2)
Nunc Orestillam commendo tuaeque fidei trado;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 35장8)
Neque illis modestia neque modus, contentionis erat:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 38장5)
Lentulus cum iis T. Volturcium quendam Crotoniensem mittit, ut Allobroges, priusquam domum pergerent, cum Catilina data atque accepta fide societatem confirmarent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 44장5)
post, ubi fide publica dicere iussus est, omnia, uti gesta erant, aperit docetque se paucis ante diebus a Gabinio et Caepario socium adscitum nihil amplius scire quam legatos;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 47장2)
Is cum se diceret indicaturum de coniuratione, si fides publica data esset, iussus a consule, quae sciret, edicere, eadem fere, quae Volturcius, de paratis incendiis, de caede bonorum, de itinere hostium senatum docet;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 48장4)
eos mores eamque modestiam viri cognovi.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장32)

SEARCH

MENU NAVIGATION