라틴어 문장 검색

ceterum nunc agendo, nunc sustinendo agmen cum aliquamdiu haud multum procederetur et nox iam instaret, revocat e proelio suos Scipio et conlectos in tumulum quendam non quidem satis tutum, praesertim agmini perculso, editiorem tamen quam cetera circa erant, subducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 514:1)
praesto est enim acerba memoria, et Scipiones me ambo dies noctesque curis insomniisque agitant et excitant saepe somno, neu se neu invictos per octo annos in his terris milites suos, commilitones vestros, neu rem publicam patiar inultam, et suam disciplinam suaque instituta sequi iubent et,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 555:1)
tertia vigilia noctis silenti agmine ducam vos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 566:1)
proinde nihil praeter noctis proximae opportunitatem expectemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 571:3)
reliquum diei expediendis armis et curatione corporum consumptum et maior pars noctis quieti data est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 573:2)
ita nocte ac die bina castra hostium expugnata ductu L. Marcii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 585:2)
Hannibal urbem Tarenton praeter arcem, in quam praesidium Romanorum fugerat, per Tarentinos iuvenes, qui se noctu venatum ire simulaverant, cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXV Periocha2)
per media Romana castra nocte egressus spem accendit Campanis, dum aliquid virium superesset, ab omni parte eruptionem temptandi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 47:2)
proelium non solito modo clamore ac tumultu est coeptum, sed ad alium virorum, equorum armorumque sonum disposita in muris Campanorum inbellis multitudo tantum cum aeris crepitu, qualis in defectu lunae silenti nocte cieri solet, edidit clamorem ut averteret etiam pugnantium animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 65:1)
Romam Fregellanus nuntius, diem noctemque itinere continuato, ingentem attulit terrorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 121:1)
et diei quod reliquum fuit et nocte insequenti multi temere excitati tumultus sunt compressique.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 139:1)
itaque noctem totam plerique eorum et diei insequentis partem cum animam egissent, omnes tamen prius quam aperirentur hostibus portae exspirarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 199:2)
cum hoc equitatu nocte Teanum profectus, prima luce portam intravit atque in forum perrexit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 211:1)
quod ubi impetravit, extemplo primis tenebris atque inde tota nocte quod gravissimum exercitus erat Hasdrubal quacumque posset evadere e saltu iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 241:1)
data sedulo opera est ne multi ea nocte exirent, ut ipsa paucitas cum ad hostem silentio fallendum aptior, tum ad evadendum per artas semitas ac difficilis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 242:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION