라틴어 문장 검색

Et gaudium mihi et solacium in litteris, nihilque tam laetum quod his laetius, tam triste quod non per has minus triste.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 19 1:1)
Proinde si quando, nunc intende libro quem cum hac epistula accipies, quia vereor ne ipse ut tristis parum intenderim.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 19 2:2)
Ita solemus, qui ingenio parum fidimus, satietatis periculum fugere.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 4:2)
Sed non Avitus, cuius haec praecipua prudentia, quod alios prudentiores arbitrabatur, haec praecipua eruditio quod discere volebat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 3:4)
Qua industria qua modestia quaestor, consulibus suis - et plures habuit - non minus iucundus et gratus quam utilis fuit!
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 5:3)
Etenim omnes homines arbitror oportere aut immortalitatem suam aut mortalitatem cogitare, et illos quidem contendere eniti, hos quiescere remitti, nec brevem vitam caducis laboribus fatigare, ut video multos misera simul et ingrata imagine industriae ad vilitatem sui pervenire.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 3 2:1)
' An restrictius arbitraris per orbem terrarum legendum dare duraturam memoriam suam quam uno in loco duobus versiculis signare quod feceris?
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 19 6:5)
Pro hoc ego amico, pro hoc ingenio non minus aeger animo quam corpore ille, tandem illum tandem me recepi.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 22 3:1)
Dixi de quodam oratore saeculi nostri recto quidem et sano, sed parum grandi et ornato, ut opinor, apte:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 1:1)
Quia visus es mihi in scriptis meis adnotasse quaedam ut tumida quae ego sublimia, ut improba quae ego audentia, ut nimia quae ego plena arbitrabar.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 5:2)
Quasi vero M. Tullius minus audeat!
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 8:2)
rationes enim commode, sed tanto minus versus.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 34 1:3)
Vereor enim, ne et per publicos parum fideliter custodiantur, et non exiguum militum numerum haec cura distringat.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 19 1:1)
TRAIANUS PLINIO Si instructio novi balinei oneratura vires Prusensium non est, possumus desiderio eorum indulgere, modo ne quid ideo aut intribuatur aut minus illis in posterum fiat ad necessarias erogationes.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 241)
Nam et reddere poenae post longum tempus plerosque iam senes et, quantum affirmatur, frugaliter modesteque viventes nimis severum arbitrabar, et in publicis officiis retinere damnatos non satis honestum putabam;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 31 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION