라틴어 문장 검색

et inter aliam gratulationem, ut publicum quoque foedus privato adiceretur, societas inter populum Carthaginiensem regemque, data ultro citroque fide eosdem amicos inimicosque habituros, iure iurando adfirmatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 324:1)
se et nuptiis civis Carthaginiensis, filiae Hasdrubalis quem viderit apud se in hospitio, et publico etiam foedere cum populo Carthaginiensi iunctum optare primum ut procul ab Africa, sicut adhuc fecerint, bellum Romani cum Carthaginiensibus gerant, ne sibi interesse certaminibus eorum armaque aut haec aut illa, abnuentem alteram societatem, sequi necesse sit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 327:1)
praecipue qui superabant ex Cannensi exercitu milites illo, non alio duce credebant navata rei publicae opera finire se militiam ignominiosam posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 341:1)
Scipio, ut in conspectu terra fuit, precatus deos uti bono rei publicae suoque Africam viderit, dare vela et alium infra navibus accessum petere iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 377:1)
viam e foro bovario ad Veneris circa foros publicos et aedem Matris Magnae in Palatio faciendam locaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 511:2)
duodecim deinde coloniarum, quod numquam antea factum erat, deferentibus ipsarum coloniarum censoribus, censum acceperunt, ut quantum numero militum, quantum pecunia valerent in publicis tabulis monumenta exstarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 516:2)
et ambo forte censores equum publicum habebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 517:2)
SERVILIUS et C. Servilius consules - sextus decimus is annus belli Punici erat - cum de re publica belloque et provinciis ad senatum rettulissent, censuerunt patres ut consules inter se compararent sortirenturve uter Bruttios adversus Hannibalem, uter Etruriam ac Ligures provinciam haberet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 2:2)
consulibus imperatum ut, priusquam ab urbe proficiscerentur, ludos magnos facerent quos T. Manlius Torquatus dictator in quintum annum vovisset, si eodem statu res publica staret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 21:2)
hinc patre, hinc Catulo lateri circumdatis privato magis quam publico decore insignis Romam rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 263:1)
quibus vetitis ingredi urbem hospitium in Villa Publica, senatus ad aedem Bellonae datus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 289:2)
orationem eandem ferme quam apud Scipionem habuerunt, culpam omnem belli a publico consilio in Hannibalem vertentes:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 291:1)
ex ea tres quadriremes, seu clam misso a Carthagine nuntio ut id fieret, seu Hasdrubale, qui classi praeerat, sine publica fraude auso facinus, quinqueremem Romanam superantem promunturium ex alto repente adgressae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 324:2)
et ut placatis dis omnia inciperent agerentque, ludos quos M. Claudio Marcello, T. Quinctio consulibus T. Manlius dictator quasque hostias maiores voverat, si per quinquennium res publica eodem statu fuisset, ut eos ludos consules, priusquam ad bellum proficiscerentur, facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 356:1)
id utrum sua sponte fecerit an publico consilio, neutrum cur adfirmem habeo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 376:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION