라틴어 문장 검색

diem inde unum in speculis fuit, si quid novi motus oreretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 295:1)
omnium principum Graeciae praeter Aristaenum eadem sententia erat, cum causa belli non alia esset, inde potissimum ordiendum bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 296:1)
ilotarum deinde quidam - hi sunt iam inde antiquitus castellani, agreste genus - transfugere voluisse insimulati per omnes vicos sub verberibus acti necantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 315:1)
inde cum audisset descensum difficilis et artae viae esse, brevi per montes circuitu praemissis qui munirent viam, lato satis et patenti limite ad Eurotam amnem, sub ipsis prope fluentem moenibus, pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 319:1)
inde vallem Taygeto subiectam agrosque ad mare pertinentes evastat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 329:2)
et pactus ut abducere inde milites quos praesidii causa habebat liceret, tradidit Quinctio urbem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 343:1)
adiciebat et cum Antiocho infidam pacem Villium legatum inde redeuntem nuntiare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 406:1)
inde Quinctius adhibitis legatis tantum tribunisque militum condiciones in quas pax cum tyranno fieret has conscripsit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 420:1)
et qua die scriptae condiciones pacis editae Nabidi forent, ea dies ut indutiarum principium esset, et ut ex ea die intra decimum diem ab Argis ceterisque oppidis quae in Argivorum agro essent praesidia omnia deducerentur vacuaque et libera traderentur Romanis, et ne quod inde mancipium regium publicumve aut privatum educeretur, si qua ante educta forent dominis recte restituerentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 422:1)
levia inde proelia per quadriduum primum sine ullo satis certo eventu commissa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 446:1)
praetoria inde comitia habita;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 493:1)
censorum inde comitia sunt habita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 510:1)
armatos inde paulisper continuit, ut et stolidam fiduciam hosti augeret et disponeret copias, quibus quaeque portis erumperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 532:2)
signum inde receptui ab consule datum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 544:1)
fusi inde Romani, quae imperio consulis noluerant, suo pavore ac terrore castra repetunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 545:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION