라틴어 문장 검색

Quare in primis existimetur venisse ad agendum ductus officio vel cognationis vel amicitiae maximeque, si fieri poterit, reipublicae aut alicuius certe non mediocris exempli.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 16:4)
sunt et illa excitandis ad audiendum non inutilia, si nos neque diu moraturos neque extra causam dicturos existiment.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 43:1)
id tamen totum respondenti facilius est quam proponenti, quia hic admonendus iudex, illic docendus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 45:4)
quorum alterum promittendo nostras probationes et adversas eludendo vitabimus, alterum et spe brevitatis et iis, quibus attentum fieri iudicem docuimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 57:2)
nam id sine dubio ab omnibus et quidem optime praeceptum est, verum aliquatenus temporum condicione mutatur, quia iam quibusdam in iudiciis maximeque capitalibus aut apud centumviros ipsi iudices exigunt sollicitas et accuratas actiones, contemnique se, nisi in dicendo etiam diligentia appareat, credunt, nec doceri tantum sed etiam delectari volunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 66:2)
Sed ut has aliquando non narrandi causas puto, sic ab illis dissentio, qui non existimant esse narrationem, cum reus quod obiicitur negat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 98:1)
ego autem magnos alioqui secutus auctores, duas esse in iudiciis narrationum species existimo, alteram ipsius causae, alteram rerum ad causam pertinentium expositionem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 100:1)
Quare, etiamsi non erit docendus, sed aliquo modo adficiendus, narrabimus cum praeparatione quadam:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 110:2)
narratio est rei factae aut ut factae utilis ad persuadendum expositio, vel (ut Apollodorus finit) oratio docens auditorem, quid in controversia sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 120:2)
maxime tamen haec in ea parte custodienda sunt, quae prima iudicem docet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 124:3)
rem indicate sermonis cotidiani et in etiam indoctorum cadentis existimant, cum interim, quod tanquam facile contemnunt, nescias, praestare minus velint an possint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 126:2)
nam id quidem, ne qua contraria aut sibi repugnantia in narratione dicamus, si cui praecipiendum est, is reliqua frustra docetur, etiamsi quidam scriptores artium hoc quoque tanquam occultum et a se prudenter erutum tradunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 149:1)
ceterum cur ego iudicem nolim, dum eum doceo, etiam movere ?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 200:4)
Non enim solum oratoris est docere, sed plus eloquentia circa movendum valet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 256:3)
fuerunt et clari quidem auctores, quibus solum videretur oratoris officium docere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION