라틴어 문장 검색

Ita fit, ut aut artes receptas insanis pretiis aestimantes nil amplius quaerant, aut seipsos plus aequo contemnentes vires suas in levioribus consumant, in iis quae ad summum rei faciant non experiantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:3)
Praeterea, si hujusmodi scientiae plane res mortua non essent, id minime videtur eventurum fuisse quod per multa jam saecula usu venit, ut illae suis immotae fere haereant vestigiis, nec incrementa genere humano digna sumant:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:17)
multo minus, quid a singulis tentatum sit et secreto agitatum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:32)
Quin et plerique pusilla quaedam pensa sibi proposuere, pro magno ducentes si unum aliquod inventurm eruere possint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:67)
unde fit, ut ingenii viribus et excellentiae non multum relinquatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:7)
Itaque si notiones ipsae mentis (quae verborum quasi anima sunt, et totius hujusmodi structurae ac fabricae basis) male ac temere a rebus abstractae, et vagae, nec satis definitae et circumscriptae, denique multis modis vitiosae fuerint, omnia ruunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:8)
Quinetiam sensus ipsius informationes multis modis excutimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 21:10)
Itaque ut his occurratur, nos multo et fido ministerio auxilia sensui undique conquisivimus et contraximus, ut destitutionibus substitutiones, variationibus rectificationes suppeditentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:1)
Itaque perceptioni sensus immediatae ac propriae non multum tribuimus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:5)
Differt vero rursus historia nostra (quemadmodum logica nostra) ab ea quae habetur, multis rebus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 29:4)
sed multo magnis naturae constrictae et vexatae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 31:2)
Quin etiam (ut quod res est eloquamur) fastum hominum et speciosa nil morati, multo plus et operae et praesidii in hac parte quam in illa altera ponimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 31:5)
Quinetiam et recepta quaeque ac jactata mendacia (quae mirabili quodam neglectu per saecula multa obtinuerunt et inveterata sunt) nominatim proscribimus et notamus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 34:4)
Nec manus nuda, nec intellectus sibi permissus, multum valet;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 7:1)
Subtilitas naturae subtilitatem sensus et intellectus multis partibus superat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 23:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION