라틴어 문장 검색

addita insequens nox spatium dedit et alios emittendi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 244:1)
ita aliquot dies disceptando palam de legibus noctesque emittendis clam e castris Carthaginiensibus absumptae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 245:1)
interrupit hos sermones nocte quae pridie Quinquatrus fuit pluribus simul locis circa forum incendium ortum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 381:1)
nocte ac die continuatum incendium fuit, nec ulli dubium erat humana id fraude factum esse, quod pluribus simul locis, et iis diversis, ignes coorti essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 385:1)
ab hora tertia cum ad noctem pugnam extendissent, fessaeque pugnando primae acies essent, primae legioni tertia, dextrae alae sinistra subiit, et apud hostis integri a fessis pugnam accepere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 24:1)
sed nox incerta victoria diremit pugnantis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 25:2)
nocte insequenti Hannibal silentio movit castra et in Apuliam abiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 27:1)
inde per Apuliam ducti exercitus sine ullo memorando certamine, cum Hannibal nocte signa moveret, locum insidiis quaerens, Marcellus nisi certa luce et explorato ante non sequeretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 29:1)
haec noctis una hora omnia ut incenderent, centum septuaginta Campani principibus Blossiis fratribus coniuraverant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 34:1)
isdem ferme diebus Anagniae terram ante portam ictam diem ac noctem sine ullo ignis alimento arsisse, et aves ad compitum Anagninum in luco Dianae nidos in arboribus reliquisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 52:1)
tarquiniis porcum cum ore humano genitum, et in agro Capenate ad lucum Feroniae quattuor signa sanguine multo diem ac noctem sudasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 54:1)
sed quo die id plebis concilium futurum erat, consul clam nocte in Siciliam abiit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 74:1)
nocte praegressum adsequitur locis planis ac patentibus Marcellus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 190:2)
ita signa conlata pugnatumque totis copiis et, cum iam nox instaret, Marte aequo discessum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 190:4)
castra exiguo distantia spatio raptim ante noctem permunita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 190:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION