라틴어 문장 검색

si minus, invito te quoque gratus ero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 114)
impetus ille sacer, qui vatum pectora nutrit, qui prius in nobis esse solebat, abest, vix venit ad partes, vix sumptae Musa tabellae inponit pigras paene coacta manus, parvaque, ne dicam scribendi nulla voluptas est mihi, nec numeris nectere verba iuvat, sive quod hinc fructus adeo non cepimus ullos, principium nostri res sit ut ista mali:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 213)
talis apud Troiam Danais pro navibus Aiax dicitur Hectoreas sustinuisse faces, ut propius ventum est admotaque dextera dextrae, resque fero potuit comminus ense geri, dicere difficile est quid Mars tuus egerit illic, quotque neci dederis quosque quibusque modis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 714)
parva quidem fateor pro magnis munera reddi, cum pro concessa verba salute damus, sed qui, quam potuit, dat maxima, gratus abunde est, et finem pietas contigit illa suum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 819)
nec quae de parva pauper dis libat acerra tura minus grandi quam data lance valent, agnaque tam lactens quam gramine pasta Falisco victima Tarpeios inficit icta focos, nec tamen officio vatum per carmina facto principibus res est aptior ulla viris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 820)
clausaque si misero patria est, ut ponar in ullo, qui minus Ausonia distet ab urbe, loco, unde tuas possim laudes celebrare recentes magnaque quam minima facta referre mora.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 839)
haec mihi causa fuit dilati muneris huius, quod meus adiecto faenore reddet amor, teque canam quacumque nota, tibi carmina mittam, paene mihi puero cognite paene puer, perque tot annorum seriem, quot habemus uterque, non mihi, quam fratri frater, amate minus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 128)
Styx quoque, si quid ea est, bene commutabitur Histro, siquid et inferius quam Styga mundus habet, gramina cultus ager, frigus minus odit hirundo, proxima Marticolis quam loca Naso Getis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 145)
nil opus est legum viribus, ipse loquor, inter opes et me, parvam rem, pone paternas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 154)
audiet et caelo posita est quaecumque sub ullo (transit nostra feros si modo Musa Getas) teque meae causam servatoremque salutis, meque tuum libra norit et aere minus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1518)
"nunc quoque, confusae quondam nota parva figurae, ante quod est in me postque, videtur idem."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권56)
dixerat et voltu, si plura requirere vellem, difficilem mihi se non fore fassus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권73)
"pluris opes nunc sunt, quam prisci temporis annis, dum populus pauper, dum nova Roma fuit, dum casa Martigenam capiebat parva Quirinum, et dabat exiguum fluminis ulva torum."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권113)
"ara mihi posita est parvo coniuncta sacello:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권156)
nec defensa iuvant Capitolia, quo minus anser det iecur in lances, Inachi lauta, tuas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권253)

SEARCH

MENU NAVIGATION