라틴어 문장 검색

militares artes, quas me a puero fortuna nunc privata nunc publica docuit, probe videor scire;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 499:1)
itaque cum pridie idus Martias veteres magistratus abissent, novi suffecti non essent, res publica sine curulibus magistratibus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 522:2)
et consules duas urbanas legiones scribere iussi, ut quattuordecim legionibus eo anno, centum navibus longis res publica administraretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 552:1)
et P. Scipionem recte atque ordine fecisse videri et facere, quod eos qui arma contra populum Romanum ferentes capti sint hostium numero in vinclis habeat, et M. Aurelium e re publica facere, gratumque id senatui esse quod socios populi Romani, quando iure foederis non possit, armis tueatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 562:1)
eo tum plus illi auctoritatis fuit belli culpam in paucorum cupiditatem ab re publica transferenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 566:1)
gratias deinde patribus egere Carthaginienses et petierunt ut sibi in urbem introire et colloqui cum civibus suis liceret qui capti in publica custodia essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 580:1)
cuius cum Hasdrubal Haedus risum increparet in publico fletu, cum ipse lacrimarum causa esset, si, quem ad modum oris habitus cernitur oculis, inquit, sic et animus intus cerni posset, facile vobis appareret non laeti, sed prope amentis malis cordis hunc quem increpatis risum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 594:1)
tantum nimirum ex publicis malis sentimus quantum ad privatas res pertinet, nec in iis quicquam acrius quam pecuniae damnum stimulat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 598:1)
nunc, quia tributum ex privato conferendum est, tamquam in publico funere comploratis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 600:1)
conspecta tamen mors eius fuit, quia publico funere est elatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 607:2)
Effectumque multis Scipionis victoriis ut Carthaginienses in desperationem acti in auxilium publicae salutis Hannibalem revocarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXX Periocha6)
exitu huius anni cum de agris veterum militum relatum esset, qui ductu atque auspicio P. Scipionis in Africa bellum perfecissent, decreverunt patres ut M. Iunius praetor urbanus, si ei videretur, decemviros agro Samniti Apuloque quod eius publicum populi Romani esset, metiendo dividendoque crearet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 32:1)
quod senatus populusque Romanus de re publica deque ineundo novo bello in animo haberet, ea res uti populo Romano sociisque ac nomini Latino bene ac feliciter eveniret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 43:1)
secundum rem divinam precationemque ut de re publica deque provinciis senatum consulerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 43:2)
Sex legionibus Romanis eo anno usura res publica erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 83:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION