라틴어 문장 검색

Et tu rogas et ego promisi si rogasses, scripturum me tibi quem habuisset eventum postulatio Nepotis circa Tuscilium Nominatum.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 13 1:1)
Tristissimus haec tibi scribo, Fundani nostri filia minore defuncta.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 1:1)
nec tamen adhuc possum pronuntiare, utrum sit difficilius capere aliquid an scribere.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 18 2:2)
Rogo ergo scribas tuis, ut illi villa, ut domus pateat, offerant etiam sumptibus eius, si quid opus erit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 19 8:1)
quantum legit, quantum etiam scripsit!
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 21 5:2)
Habebat studiis honorem, timebat pallebat scribebat, quamvis non posset ediscere.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 2:2)
Scripseram tenuisse Varenum, ut sibi evocare testes liceret;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 5 1:1)
Scribis te absentia mea non mediocriter affici unumque habere solacium, quod pro me libellos meos teneas, saepe etiam in vestigio meo colloces.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 7 1:1)
Tu tamen quam frequentissime scribe, licet hoc ita me delectet ut torqueat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 7 3:3)
Epistularum, quas mihi ut ais 'aperto pectore' scripsisti, oblivisci me iubes;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 12 3:1)
Passennus Paulus, splendidus eques Romanus et in primis eruditus, scribit elegos.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 15 1:3)
Petis ut tibi avunculi mei exitum scribam, quo verius tradere posteris possis.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 1:1)
Equidem beatos puto, quibus deorum munere datum est aut facere scribenda aut scribere legenda, beatissimos vero quibus utrumque.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 3:1)
respondi studere me malle, et forte ipse quod scriberem dederat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 7:4)
aliud est enim epistulam aliud historiam, aliud amico aliud omnibus scribere.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 22:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION