라틴어 문장 검색

Optimus ille, qui facile dedit, numquam exegit, reddi gavisus est, bona fide, quid praestitisset, oblitus, qui accipientis animo recepit.
(세네카, 행복론, Liber II 74:3)
et cum pietas, fides, iustitia, omnis denique virtus intra se perfecta sit, etiam si illi manum exserere non licuit, gratus quoque homo esse potest voluntate.
(세네카, 행복론, Liber II 137:3)
nulla lex te in integrum restituet, solam accipientis fidem specta.
(세네카, 행복론, Liber III 60:3)
Utinam nulla stipulatio emptorem venditori obligaret nec pacta commentaque impressis signis custodirentur, fides potius illa servaret et aecum colens animus !
(세네카, 행복론, Liber III 64:2)
Sed necessaria optimis praetulerunt et cogere fidem quam expectare malunt.
(세네카, 행복론, Liber III 65:1)
Ita non honestius erat a quibusdam fidem falli, quam ab omnibus perfidiam timeri ?
(세네카, 행복론, Liber III 66:8)
Si tibi ostendero aliquem, ut secreta domini prodat, nulla tyranni pollicitatione corruptum, nullis territum minis, nullis cruciatibus victum avertisse, quantum potuerit, suspiciones quaerentis et impendisse spiritum fidei, hunc tu negabis beneficium domino dedisse, quia servus est ?
(세네카, 행복론, Liber III 86:1)
Quanti viri est pro domino eo tempore mori velle, quo rara erat fides dominum mori nolle !
(세네카, 행복론, Liber III 108:2)
cum praemia proditionis ingentia ostendantur, praemium fidei mortem concupiscere !
(세네카, 행복론, Liber III 108:4)
Si vero bonam fidem perfidiae suppliciis adfici videt, non descendit e fastigio et supra poenam suam consistit.
(세네카, 행복론, Liber IV 102:1)
placebit illi ignis, per quem bona fides conlucebit.
(세네카, 행복론, Liber IV 102:8)
Tunc fidem fallam, tunc inconstantiae crimen audiam, si, cum eadem omnia sint, quae erant promittente me, non praestitero promissum ;
(세네카, 행복론, Liber IV 169:1)
alioquin, quidquid mutatur, libertatem facit de integro con- sulendi et me fide liberat.
(세네카, 행복론, Liber IV 169:2)
Omnia esse debent eadem, quae fuerunt, eum promitterem, ut promittentis fidem teneas ;
(세네카, 행복론, Liber IV 170:1)
demens est, qui fidem praestat errori.
(세네카, 행복론, Liber IV 174:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION