라틴어 문장 검색

Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXXVII, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo nono, supra memoratus paganorum exercitus Parisiam civitatem derelinquens incolumem, eo quod aliter proficere sibimet non poterat, classem suam sub illo ponte sursum contra Signe longe remigando, tam diu direxit, donec ad ostium fluminis, quod Materne nominatur, pervenisset;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 84 87:1)
Quo statim defuncto, quinque reges ordinati sunt, et regnum in quinque partibus conscissum est, sed tamen principalis sedes regni ad Earnulf iuste et merito provenit, nisi solummodo quod in patruum suum indigne peccavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 85 88:3)
Quod ego audiens et ingeniosam benevolentiam illius ex parte, atque etiam tam devotam erga studium divinae sapientiae voluntatem eius cognoscens, immensas Omnipotenti Deo grates, extensis ad aethera volis, tacitus quamvis, persolvi, Qui tantam erga studium sapientiae devotionem in regio corde inseruerat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 88 91:3)
'placetne tibi, quod illud testimonium in aliqua foliuncula segregatim scribam?
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 88 91:6)
quod si inopinate evenerit, segregasse gaudebimus.'
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 88 91:8)
Quod ille audiens, 'ratum esse consilium' inquit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 88 91:9)
Quod ego audiens et gaudens festinus quaternionem promptum paravi, in cuius principio illud non iniussus scripsi, ac in illa eadem die non minus quam tria alia sibi placabilia testimonia, illo imperante, in eodem quaternione, ut praedixeram, scripsi.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 88 91:10)
Quem enchiridion suum, id est manualem librum, nominari voluit, eo quod ad manum illum die noctuque solertissime habebat;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 89 92:6)
magnopere invigilandum mihi censeo in eo, quod ante aliquam, quamvis dissimili modo, similitudinem inter illum felicem latronem et regem composuerim:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 90 95:1)
Debet ergo, velit, nolit, cum moerore et tristitia sufferre, quod patitur.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 90 95:4)
Quod etiam machinaverunt, crimen crimini addentes, sicut dictum est:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 96 101:6)
His ita diffinitis, solito suo more intra semetipsum cogitabat, quid adhuc addere potuisset, quod plus placeret ad piam meditationem;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 99 104:1)
quod et quantum potest humana discretio discernere et servare, subtiliter ac sapienter adimplere studuit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 99 104:5)
Sed ut solito suo more cautus evitaret, quod in alio divinae scripturae loco cautum est:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 99 104:6)
'Si recte offeras, recte autem non dividas, peccas,' quod Deo libenter devoverat quomodo recte dividere posset, cogitavit, et, ut dixit Salomon, 'Cor regis in manu Domini,' id est consilium;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 99 104:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION