라틴어 문장 검색

et tamen tam est inmutabile venturum, cum est verum, quam venisse, nec ob eam causam fatum aut necessitas extimescenda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 41:4)
Si omnia antecedentibus causis fiunt, omnia naturali conligatione conserte contexteque fiunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 46:4)
at, si omnia fato fiunt, omnia causis antecedentibus fiunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 46:8)
Multum enim differt, utrum causa naturalis ex aeternitate futura vera efficiat, an etiam sine aeternitate naturali, futura quae sint, ea vera esse possint intellegi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 47:4)
Itaque dicebat Carneades ne Apollinem quidem futura posse dicere nisi ea, quorum causas natura ita contineret, ut ea fieri necesse esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 47:5)
Erat hoc quidem verum ex aeternitate, sed causas id efficientis non habebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 48:2)
causis enim efficientibus quamque rem cognitis posse denique sciri, quid futurum esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 48:5)
Ergo nec de Oedipode potuisse Apollinem praedicere nullis in rerum natura causis praepositis, cur ab eo patrem interfici necesse esset, nec quicquam eius modi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 48:6)
Quocirca, si Stoicis, qui omnia fato fieri dicunt, consentaneum est huius modi oracla ceteraque, quae a divinatione ducuntur, conprobare, iis autem, qui, quae futura sunt, ea vera esse ex aeternitate dicunt, non idem dicendum est, vide, ne non eadem sit illorum causa et Stoicorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 49:1)
Hoc enim modo viator quoque bene vestitus causa grassatori fuisse dicetur, cur ab eo spoliaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 50:4)
Nam numquam era errans mea domo ecferret pedem, Medea, animo aegra, amore saevo saucia, non ut eae res causam adferrent amoris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 51:11)
Nondum enim ulcerato serpentis morsu Philocteta quae causa in rerum natura continebatur, fore ut is in insula Lemno linqueretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 53:4)
post autem causa fuit propior et cum exitu iunctior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 53:5)
Ratio igitur eventus aperit causam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 54:1)
ratio ipsa coget et ex aeternitate quaedam esse vera, et ea non esse nexa causis aeternis et a fati necessitate esse libera.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 55:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION