라틴어 문장 검색

Ceterum haud procul ab Cirta castris munitis reges opperitur, melius esse ratus cognitis Mauris, quoniam is nouos hostis accesserat, ex commodo pugnam facere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 82장2)
ergo invideant labori, innocentiae, periculis etiam meis, quoniam per haec illum cepi.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장32)
Sed quoniam vestra consilia accusantur, qui mihi summum honorem et maximum negotium imposuistis, etiam atque etiam reputate, num eorum paenitendum sit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장49)
Nunc quoniam illis, quantum mei mores, non illorum flagitia poscebant, respondi, pauca de re publica loquar.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장81)
At Marius multis diebus et laboribus consumptis anxius trahere cum animo suo, omitteretne inceptum, quoniam frustra erat, an fortunam opperiretur, qua saepe prospere usus fuerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장1)
Sed quoniam nos tanti viri res admonuit, idoneum visum est de natura cultuque eius paucis dicere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 95장2)
manu consulere militibus, quoniam imperare conturbatis omnibus non poterat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 98장2)
profecto ex populo Romano ad hoc tempus multo plura bona accepisses, quam mala perpessus es[ses]. Sed quoniam humanarum rerum fortuna atque, uti coepisti, perge.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 102장11)
Ceterum Boccho, quoniam paenitet, delicta gratiae facit:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 104장10)
Dein Volucem, quoniam histilia faceret, Iouem maximum obtestatus, ut sceleris atque perfidiae Bocchi testis adesset, ex castris abire iubet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 107장6)
Ceterum quoniam neque ingentem multitudinem haberet et spes opesque eius ex patre suo penderent, credere illum nihil palam ausurum, cum ipse filius testis adesset.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 107장9)
Denique regi patefacit, quod polliceatur, senatum et populum Romanum, quoniam armis amplius valuissent, non in gratiam habituros;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 111장2)
Id adeo in promptu esse, quoniam copiam Iugurthae haberet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 111장4)
Interim quoniam diurnam tibi mercedulam debeo, quid me hodie apud Hecatonem delectaverit dicam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 6 7:1)
Nunc quoniam deploratae sunt res generis humani, Cato deducatur in tutum."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION