라틴어 문장 검색

Sphaeralis enim natura et ad nos de alto veniens partem in homine et altam et sphaeralem tenuit et quae sensu careat, qui non est animae necessarius.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 17:3)
Ex hac denique, ut ex cerebro, diversi nascuntur meatus virtutem tribus animae propositis ministrantes.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 23:1)
Tria sunt enim, quae ex animae providentia accipit corpus animalis:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 23:2)
His tribus propositis, ut dixi, animae per spinalem medullam praebetur effectus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 24:1)
Natura, inquit, cum quid ei occurrit honesto pudore dignum, imum petendo penetrat sanguinem, quo commoto atque diffuso cutis tinguitur, et inde nascitur rubor.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 4:2)
Dicunt etiam physici quod natura pudore tacta ita sanguinem ante se pro velamento tendat ut videmus quemque erubescentem manum sibi ante faciem frequenter opponere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 5:1)
Nec dubitare de his poteris, cum nihil aliud sit rubor nisi color sanguinis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 5:2)
ad hoc animoso occursu natura festinat, quam sanguis comitando quasi alacritate integritatis suae compotem tinguit cutem, et inde similis color nascitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 6:5)
Ergo tota descendens, ut lateat, trahit secum sanguinem, quo velut curru semper vehitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 8:1)
Ideo timentes et tremunt, qui virtus animae introrsum fugiens nervos relinquit quibus tenebatur fortitudo membrorum, et inde saltu timoris agitantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 8:3)
Hinc et laxamentum ventris comitatur timorem, quia musculi quibus claudebantur retrimentorum meatus fugientis introrsum animae virtute deserti laxeant vincula quibus retrimenta usque ad digestionis oportunitatem continebantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 9:1)
Continetur autem, quamdiu inest anima, reciprocatione aeris, qua vegetantur conceptacula spiritus, dum semper novo spirandi nutriuntur alimento.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 3:3)
Hoc cessante per animae discessum membra marcescunt, et omne pondere suo conflictum corpus obteritur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 4:1)
tum sanguis etiam, qui, quamdiu fuit compos caloris, dabat membris vigorem, calore discedente versus in saniem non manet intra venas, sed foras exprimitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 4:2)
Consideremus et animalia sanguine carentia, quae nullum cibum quaerant penuria caloris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION