라틴어 문장 검색

Ais te adductum litteris quas exigenti tibi de morte avunculi mei scripsi, cupere cognoscere, quos ego Miseni relictus - id enim ingressus abruperam - non solum metus verum etiam casus pertulerim.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 1:1)
Haec nequaquam historia digna non scripturus leges et tibi scilicet qui requisisti imputabis, si digna ne epistula quidem videbuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 20:2)
Atque adeo nuper audivi Vergilium Romanum paucis legentem comoediam ad exemplar veteris comoediae scriptam, tam bene ut esse quandoque possit exemplar.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 21 2:1)
Scripsit mimiambos tenuiter argute venuste, atque in hoc genere eloquentissime;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 21 4:1)
Scripsit comoedias Menandrum aliosque aetatis eiusdem aemulatus;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 21 4:3)
Lustricius Bruttianus cum Montanium Atticinum comitem suum in multis flagitiis deprehendisset, Caesari scripsit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 22 2:1)
Corrupto enim scribae servo interceperat commentarios intercideratque, ac per summum nefas utebatur adversus amicum crimine suo.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 22 4:3)
Quod tibi scripsi, ut te sortitum provinciam praemonerem, plurimum tibi credas, nec cuiquam satis fidas, deinde scias si quis forte te - quod abominor - fallat, paratam ultionem.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 22 7:1)
Scribis Robustum, splendidum equitem Romanum, cum Atilio Scauro amico meo Ocriculum usque commune iter peregisse, deinde nusquam comparuisse;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 25 1:1)
Scribam tamen vel - quod malo - coram indicabo, si prius haesitationem meam ostendero.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 27 1:4)
Quibus ex causis, ut supra scripsi, dubito an idem nunc tibi quod tunc mihi suadeam.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 27 5:2)
Proinde multum lege scribe meditare, ut possis cum voles dicere:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 6:2)
Maritus legato consulari, ille Caesari scripserat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 4:3)
' Seu scribis aliquid seu legis, tolli auferri iube et accipe orationem meam ut illa arma divinam - num superbius potui?
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 33 1:2)
Quae tibi scripsi, primum ut te non sine exemplo monerem, deinde ut in posterum ipse ad eandem temperantiam astringerer, cum me hac epistula quasi pignore obligavissem.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 1 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION