라틴어 문장 검색

Si omnia fato fiunt, omnia fiunt causa antecedente, et, si adpetitus, illa etiam, quae adpetitum sequuntur, ergo etiam adsensiones;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 58:4)
at, si causa adpetitus non est sita in nobis, ne ipse quidem adpetitus est in nostra potestate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 58:5)
Causarum enim, inquit, aliae sunt perfectae et principales, aliae adiuvantes et proximae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 60:2)
Quam ob rem, cum dicimus omnia fato fieri causis antecedentibus, non hoc intellegi volumus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 60:3)
qui autem causas antecedentis non dicent perfectas neque principalis, in eos nihil valebit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 61:2)
Quod enim dicantur adsensiones fieri causis antepositis, id quale sit, facile a se explicari putat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 61:3)
Nam quamquam adsensio non possit fieri nisi commota viso, tamen, cum id visum proximam causam habeat, non principalem, hanc habet rationem, ut Chrysippus vult, quam dudum diximus, non ut illa quidem fieri possit nulla vi extrinsecus excitata (necesse est enim adsensionem viso commoveri), sed revertitur ad cylindrum et ad turbinem suum, quae moveri incipere nisi pulsa non possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 61:4)
Quodsi aliqua res efficeretur sine causa antecedente, falsum esset omnia fato fieri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 63:2)
sin omnibus, quaecumque fiunt, veri simile est causam antecedere, quid adferri poterit, cur non omnia fato fieri fatendum sit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 63:3)
modo intellegatur, quae sit causarum distinctio ac dissimilitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 63:4)
sed, si concedunt anteire visa, nec tamen fato fieri adsensiones, quod proxima illa et continens causa non moveat adsensionem, vide, ne idem dicant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 64:2)
itemque illi, qui ab hoc dissentiunt confitentes non fieri adsensiones sine praecursione visorum, dicent, si omnia fato fierent eius modi, ut nihil fieret nisi praegressione causae, confitendum esse fato fieri omnia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 64:4)
Hoc modo hanc causam disceptari oportet, non ab atomis errantibus et de via declinantibus petere praesidium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 67:1)
Quae ergo nova causa in natura est, quae declinet atomum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 67:5)
Nam neque extrinsecus inpulsam atomum loco moveri et declinare dicis, neque in illo inani, per quod feratur atomus, quicquam fuisse causae, cur ea non e regione ferretur, nec in ipsa atomo mutationis aliquid factum est, quam ob rem naturalem motum sui ponderis non teneret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 68:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION