라틴어 문장 검색

contentum itaque opinione ea quae de Romanis Aetolisque esset, referre se dixit quid de Nabidis bello placeret, nisi redderet Achaeis Argos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 276:1)
nec eum opinio fefellit, nam Lacedaemonii, quoad lucis superfuit quicquam, deviis callibus medio saltu recipiebant se;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 348:1)
iis a praetore Damocrito in consilio arcano gentis, de quo ante dictum est, denuntiatur ne se ad bellum Achaicum aut rem ullam, quam sua quisque opinione praecipere posset, crederent missos esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 412:2)
iudicia in faeneratores eo anno multa severe sunt facta accusantibus privatos aedilibus curulibus M. Tuccio et P. Iunio Bruto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 491:1)
prima eius oratio fuit excusantis, quod tanto minoribus spe atque opinione omnium copiis venisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 520:1)
nec eum opinio est frustrata;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 308:1)
nisi illi cogantur in ius iudiciumque populi Romani, ne Boios quidem quieturos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 442:2)
is, cum senatus aut sortiri aut comparare inter se provincias consules iussisset, elegantius facturos dixit, si iudicio patrum quam si sorti eam rem permisissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 8:3)
rumoris huius quia neminem alium auctorem habeo, neque adfirmata res mea opinione sit nec pro vana praetermissa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 556:2)
Rhodii et in hoc et in omnibus bellis quae in illa ora gessistis, quam forti fidelique vos opera adiuverimus, vestro iudicio relinquimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 659:1)
audacique incepto praeter opinionem omnium adfuit fortuna, et signis collatis superior fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 199:2)
controversias inter se iure ac iudicio disceptanto, aut, si utrisque placebit, bello.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 466:1)
opinio erat non sine Philippi Macedonum regis fraude id factum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 494:1)
dimittitur senatus in ea opinione ut negaturus triumphum fuisse videretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 632:2)
quam excusationem cum tribuni qui diem dixerant non acciperent, et ab eadem superbia non venire ad causam dicendam arguerent qua iudicium et tribunos plebis et contionem reliquisset et, quibus ius sententiae de se dicendae et libertatem ademisset, his comitatus, velut captos trahens, triumphum de populo Romano egisset secessionemque eo die in Capitolium a tribunis plebis fecisset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 662:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION