라틴어 문장 검색

ingenium fregere meum mala, cuius et ante fons infecundus parvaque vena fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1419)
plebs pia cumque pia laetetur plebe senatus, parvaque cuius eram pars ego nuper eques.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 22)
nos procul expulsos communia gaudia fallunt, famaque tam longe non nisi parva venit, ergo omnis populus poterit spectare triumphos, cumque ducum titulis oppida capta leget, vinclaque captiva reges cervice gerentes ante coronatos ire videbit equos, et cernet vultus aliis pro tempore versos, terribiles aliis inmemoresque sui, quorum pars causas et res et nomina quaeret, pars referet, quamvis noverit illa parum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 23)
non equidem dubito, quin haec et cetera fiant, detque tuus maesti signa doloris amor, nec cruciere minus, quam cum Thebana cruentum Hectora Thessalico vidit ab axe rapi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 38)
quamlibet exiguo solvitur imbre vetus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 618)
credite, deficio, nostroque a corpore quantum auguror, accedunt tempora parva malis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 620)
cur tua cessavit pietas, scribentibus illis, exiguus nobis cum quibus usus erat?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 73)
nunc erat, ut posito deberem fine laborum vivere, me nullo sollicitante metu, quaeque meae semper placuerunt otia menti carpere et in studiis molliter esse meis, et parvam celebrare domum veteresque Penates et quae nunc domino rura paterna carent, inque sinu dominae carisque sodalibus inque securus patria consenuisse mea.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 82)
cum tamen hic essem minimoque accenderer igni, nomine sub nostro fabula nulla fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1036)
nam tulerint magnos cum saecula nostra poetas, non fuit ingenio fama maligna meo, cumque ego praeponam multos mihi, non minor illis dicor et in toto plurimus orbe legor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1065)
scilicet exiguis prodest annosa vetustas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 27)
et mea, si facinus nullum commisimus, opto, vulnera qui fecit, facta levare velit, contentusque mei iam tandem parte doloris exiguum pleno de mare demat aquae, detrahat ut multum, multum restabit acerbi, parsque meae poenae totius instar erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 210)
Adloquor en absens absentia numina supplex, si fas est homini cum Iove posse loqui, arbiter imperii, quo certum est sospite cunctos Ausoniae curam gentis habere deos, O decus, o patriae per te florentis imago, o vir non ipso, quem regis, orbe minor - sic habites terras et te desideret aether, sic ad pacta tibi sidera tardus eas - parce, precor, minimamque tuo de fulmine partem deme!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 224)
ipse quoque aetherias meritis invectus es arces, quo non exiguo facta labore via est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 35)
idque ita, si vestrum merui candore favorem, nullaque iudicio littera laesa meo est, si, veterum digne veneror cum scripta virorum, proxima non illis esse minora reor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 316)

SEARCH

MENU NAVIGATION