라틴어 문장 검색

requiris etiam quemadmodum coeperim scribere, homo ut tibi videor severus, ut ipse fateor non ineptus.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 1:2)
quin etiam quattuordecim natus annos Graecam tragoediam scripsi.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 2:2)
Intendi animum contraque opinionem meam post longam desuetudinem perquam exiguo temporis momento id ipsum, quod me ad scribendum sollicitaverat, his versibus exaravi:
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 5:1)
Mater amisso filio - quid enim prohibet, quamquam alia ratio scribendae epistulae fuerit, de studiis disputare?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 8:1)
Nihil offuerit quae legeris hactenus, ut rem argumentumque teneas, quasi aemulum scribere lectisque conferre, ac sedulo pensitare, quid tu quid ille commodius.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 3:2)
Volo interdum aliquem ex historia locum apprendas, volo epistulam diligentius scribas.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 8:1)
Inest his quoque eadem quae aliis carminibus utilitas, quod metri necessitate devincti soluta oratione laetamur, et quod facilius esse comparatio ostendit, libentius scribimus.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 14:1)
quamquam dixi, cum dicerem quae scribenda.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 15:4)
Quin ergo pugillares resumis, et aliquid ex his vel istud ipsum quod coeperas scribis?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 16:3)
Igitur cum obvenisset mihi hereditas in qua praedia ista, scripsi ei venalia futura.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 11 6:1)
Negat enim te studere, sed est tam polita quam nisi a studente non potest scribi;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 13 2:1)
eundem esse - quod minus noram - gratissimum experior, cum tam iucunde officiorum nostrorum meminisse eum scribas.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 15 3:3)
Quo magis miror, quod scribis fuisse quosdam qui reprehenderent quod orationes omnino recitarem;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 2:1)
Ac primum quae scripsi mecum ipse pertracto;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 7:3)
an commentarios scripturo dedisset:
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION