라틴어 문장 검색

non mihi quaerenti pessumdare cuncta petitum Caesareum caput est, quod caput orbis erat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 515)
mensque reformidat, veluti sua vulnera, tempus illud, et admonitu fit novus ipse pudor, et quaecumque adeo possunt afferre pudorem, illa tegi caeca condita nocte decet, nil igitur referam nisi me peccasse, sed illo praemia peccato nulla petita mihi, stultitiamque meum crimen debere vocari, nomina si facto reddere vera velis, quae si non ita sunt, alium, quo longius absim, quaere;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 610)
nunc ego Medeae vellem frenare dracones, quos habuit fugiens arce, Corinthe, tua, nunc ego iactandas optarem sumere pennas, sive tuas, Perseu, Daedale, sive tuas :
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 82)
stulte, quid haec frustra votis puerilibus optas, quae non ulla tibi fertque feretque dies?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 84)
si semel optandum est, Augusti numen adora, et, quem sensisti, rite precare deum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 85)
non sum ego quod fueram, quid inanem proteris umbram quid cinerem saxis bustaque nostra petis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1113)
si tamen est aliquid nobis hac luce petendum, in loca ne redeas amplius ista, precor, dum me terrarum pars paene novissima.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1311)
exul eram, requiesque mihi, non fama petita est, mens intenta suis ne foret usque malis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 12)
me quoque Musa levat Ponti loca iussa petentem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 110)
namque deorum cetera cum magno Caesare turba facit, meque tot adversis cumulant, quot litus harenas, quotque fretum pisces, ovaque piscis habet, vere prius flores, aestu numerabis aristas, poma per autumnum frigoribusque nives, quam mala, quae toto patior iactatus in orbe, dum miser Euxini litora laeva peto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 123)
nunc precor hinc alio iubeat discedere, si non nostra verecundo vota pudore carent, mitius exilium pauloque propinquius opto, quique sit a saevo longius hoste locus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 427)
quantaque in Augusto clementia, si quis ab illo hoc peteret pro me, forsitan ille daret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 428)
sic animo quondam non divinante futura optabam placide vivere posse senex.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 89)
nec patiens corpus, nec mens fuit apta labori, sollicitaeque fugax ambitionis eram, et petere Aoniae suadebant tuta sorores otia, iudicio semper amata meo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1018)
et mea, si facinus nullum commisimus, opto, vulnera qui fecit, facta levare velit, contentusque mei iam tandem parte doloris exiguum pleno de mare demat aquae, detrahat ut multum, multum restabit acerbi, parsque meae poenae totius instar erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 210)

SEARCH

MENU NAVIGATION