라틴어 문장 검색

et ut fraude fratris sui Demetrius fictis criminibus, inter quae accusatione parricidii et affectati regni, primum petitus, ad ultimum, quoniam populi R. amicus erat, veneno necatus est, regnumque Macedoniae mortuo Philippo ad Persen venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XL Periocha3)
Philippus aegritudine animi confectus, quod Demetrium filium falsis Persei, alterius filii, in eum delationibus impulsus veneno sustulisset, et de poena Persei cogitavit voluitque Antigonum potius amicum suum successorem regni sui relinquere, sed in hac cogitatione morte raptus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XL Periocha9)
non adloqui amicos, vix notis familiariter arridere, munificentia inaequali sese aliosque ludificari;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 227:1)
nihilo plus fidei auctoritatisque habemus adversus Romanos, qui semper socii atque amici fuimus, quam Aetoli, qui paulo ante hostes fuerunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 289:2)
valeant et nunc eadem illa, non ut praecipue amici, sed ne praecipue inimici simus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 295:1)
legati qui in Syria fuerant renuntiaverant in maximo eum honore apud regem esse amicissimumque populo Romano.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 65:1)
Abrupolim, socium atque amicum vestrum, regno expulit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 137:2)
arthetaurum Illyrium, quia scripta ab eo quaedam vobis comperit, socium item atque amicum vestrum, interfecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 138:1)
functus necessario mihi officio, et quodam modo liberata atque exonerata fide mea, quid ultra facere possum quam uti deos deasque precer ut vos et vestrae rei publicae et nobis sociis atque amicis, qui ex vobis pendemus, consulatis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 145:1)
primo a mari circumfusa turba amicorum ac satellitum procedebat, deinde extenuabant paulatim angustiae agmen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 163:1)
et ceteri quidem, etiam amicorum et satellitum turba, postquam cadentem videre, diffugiunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 166:2)
ad corpus regis primo amici, deinde satellites ac servi concurrerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 169:1)
compotem iam sui regem amici postero die deferunt ad navem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 173:1)
magnus comitatus fuit regius cum amicorum tum satellitum turba stipante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 407:1)
hippian et Pantauchum, quos et legatos miserat, principes amicorum, obsides dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 412:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION