라틴어 문장 검색

Secunda autem feria jam primo sole radiante, episcopus Mediolanensium in medio exercitus exsurgens, divino tactus spiritu, hac die bellum adfuturum praedixit, et sermonem ad populum Dei viventis faciens, omnes ad confessionem delictorum venire admonuit, quos in nomine Jesu apostolica potestate a peccatorum nexibus absolvit, universos post datam indulgentiam brachio B. Ambrosii [0613B] Mediolanensis episcopi sanctificans et benedicens;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 30:1)
quidam tradunt ideo Potitiis ab Hercule sacra commissa, quod cum ipse Hercules, rem divinam faciens, preces praecaneret, quas Potitius diceret, et pro eo deo, cui Hercules rem divinam faciebat, ipsum Herculem fortuitu invocasset Potitius, fertur tunc Herculem accepto omine divinitatis, reiecto Pinario, perpetuae epulationis sacrum Potitio tradidisse, a quo videbatur consecratus, et Potitios dici, quod eorum auctor epulis sacris potitus sit, Pinarios, quod eis, sicut dictum est, fames epularum sacrarum indicta sit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2703)
Mercurius unus Caelo patre Die matre natus, cuius obscenius excitata natura traditur quod aspectu Proserpinae commotus sit, alter Valentis et Phoronidis filius is qui sub terris habetur idem Trophonius, tertius Iove tertio natus et Maia, ex quo et Penelopa Pana natum ferunt, quartus Nilo patre, quem Aegyptii nefas habent nominare, quintus quem colunt Pheneatae, qui Argum dicitur interemisse ob eamque causam Aegyptum profugisse atque Aegyptiis leges et litteras tradidisse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 56:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION