라틴어 문장 검색

"tum recipit laticem quamvis minor ille minorem stagnanti de fratre suum, turgescit et ipse Oceano propriasque facit sibi litora ripas."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem59)
"hic multus tu, frater, eris."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem105)
seu quoscumque alios videre fratres cordi utrique fuit, quibus vacasse laudandam reor occupationem;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium109)
hinc te temporis ad mei Laconas Iustinum rapies suumque fratrem, quorum notus amor per orbis ora calcat Pirithoumque Theseumque et fidum rabidi sodalem Orestae.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Propempticon ad libellum12)
quorum iunior est mihi sodalis et collega simul graduque frater;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Propempticon ad libellum30)
quod si fors senior tibi invenitur, hunc pronus prope patruum saluta, hinc ad consulis ampla tecta Magni Felicemque tuum veni, libelle;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Propempticon ad libellum31)
Avienus, si quid poterat, in filiis generis fratribus provehendis moliebatur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 3:4)
Vir clarissimus Proiectus, domi nobilis et patre patruoque spectabilibus, avo etiam praestantissimo sacerdote conspicuus, amicitiarum tuarum, nisi respuis, avidissime sinibus infertur, et cum illi familiae splendor probitas morum, patrimonii facultas iuventutis alacritas in omne decus pari lance conquadrent, ita demum sibi tamen videbitur ad arcem fastigatissimae felicitatis e vectus, si gratiae tuae sodalitate potiatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Sagittario suo salutem 1:1)
si Prusiani (sic fundus alter nuncupabatur), Tonantium cum fratribus, lectissimos aequaevorum nobilium principes, stratis suis eiciebamus, quia nec facile crebro cubilium nostrorum instrumenta circumferebantur, excusso torpore meridiano paulisper equitabamus, quo facilius pectora marcida cibis cenatoriae fami exacueremus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 7:2)
quapropter ad statum huiusmodi, domine frater, nescio an constet tendere beatos, patet certe miseros pervenire.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Serrano suo salutem 8:2)
tribuere dignare votis suis, precibus meis, moribus tuis, ut ad soliditatem ruris istius te patrocinante perveniat, cui rem parentum sibique non solum notam verum etiam inter laetantis infantiae rudimenta reptatam sicut recepisse parum fructuosum, sic non emeruisse nimis videtur ignavum, ego vero tantum obstringar indultis ac si meae proficiat peculiariter proprietati, quicquid meus aetate frater professione filius, loco civis fide amicus acceperit, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Hypatio suo salutem 3:1)
ego vero, si pio studio rogata curaveris, sic agam gratias quasi nil tibi quoque laudis aut gloriae accedat, quem patruo tuo remoto solida praesentis officii sollicitudo mansisset pro gradu seminis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Secundo suo salutem 5:4)
Serum post patruos patremque carmen haud indignus avo nepos dicavi, ne fors tempore postumo, viator, ignorans reverentiam sepulti tellurem tereres inaggeratam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Secundo suo salutem 5:5)
nam facultatum inter germanos prius lite sopita iam qui nascuntur ex fratribus nihil invicem controversantur, et hinc saepe caritas in patruelibus maior, quia desistit simultas a divisione nec cessat affectus a semine, secundus nobis animorum nexus accessit de studiorum parilitate, quia idem sentimus culpamus laudamus in litteris et aeque nobis quaelibet dictio placet improbaturque.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Probo suo salutem 1:3)
hic meus frater natalium parilitate, amicus animorum similitudine;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Simplicio et Apollinari Suis salutem 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION