라틴어 문장 검색

Seneca, retecta, in aperto posita, quae manu prenderem, quaedam obscuriora et in recessu, quaedam non continua sed ex intervallis redeuntis, quae vel molestissima dixerim, ut hostis vagos et ex occasionibus adsilientis, per quos neutrum licet, nec tamquam in bello paratum esse nec tam- quam in pace securum.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 2:3)
sanctiores tutioresque sunt hostibus suis, qui in fidem eum armis veniunt.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 45:3)
Cum puerulis Socrates ludere non erubescebat, et Cato vino laxabat animum curis publicis fatigatum, et Scipio triumphale illud ac militare corpus movebat ad numeros, non molliter se infringens, ut nune mos est etiam incessu ipso ultra muliebrem mollitiam fluentibus, sed ut antiqui illi viri solebant inter lusum ac festa tempora virilem in modum tripudiare, non facturi detrimentum, etiam si ab hostibus suis spectarentur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 148:2)
Omnes aut sunt hostes aut, quod in aequo est, esse possunt.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 11:2)
Quomodo conspectum mortis, quomodo dolores feret, quomodo mundi fragores et tantum acerrimorum hostium, a tam molli adversario victus ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 53:4)
Redde me hosti;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Servatus a filio.7)
Si quis me hosti reddiderit, seruatorem uocabo.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Servatus a filio.10)
Processi in aciem exemplum filio meo, uicit me non hostis, sed aetas, seruauit quem saepe seruaueram.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Servatus a filio.14)
Vidisses uere uiolari sepulchrum, si illo uenisset hostis.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, armis sepulchri victor.8)
Hostis aliquando uulnus sanauit quod fecerat, ob hoc maxime quia alius sanare non poterat.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Privignus medicus.44)
Populus Romanus ueneno uinci hostem noluit, proditione noluit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Tyrannicida adulter tyranni.32)
Trecenti ab hoste captiui ad portas nocte uenerunt, imperator non aperuit;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, non recepti ab imperatore.3)
Nocte quomodo hostem ciuemque distinguam?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, non recepti ab imperatore.14)
Credo in insidiis hostes fuisse, ut exclusos occiderent, sequerentur admissos.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, non recepti ab imperatore.16)
Abstulissent tibi aurum hostes, nisi dedissent.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Cavete Proditorem.17)

SEARCH

MENU NAVIGATION