라틴어 문장 검색

mentio inlata ad senatum est rem operosam ac minime consularem suo proprio magistratu egere, cui scribarum ministerium custodiaeque tabularum cura, cui arbitrium formulae censendi subiceretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 90:1)
cum a primoribus civitatis spretus honor esset, Papirium Semproniumque, quorum de consulatu dubitatur, ut eo magistratu parum solidum consulatum explerent, censui agendo populus suffragiis praefecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 93:1)
parum parti utrique domi armorum bellique est visum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 105:1)
adeo se suis etiam sordere nec a plebe minus quam a patribus contemni.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 270:3)
in alteris apud dictatorem castris quo minus tumultus est, eo plus animadvertitur quid opus facto sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 294:3)
quidam Ostiam relegati, quod cur per eos dies a Fidenis afuissent parum constabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 323:2)
adeo, simul fortuna civitatis virtute vera eguit, nihil censoria animadversio effecit quo minus regimen rerum ex notata indigne domo peteretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 339:3)
concedendo deinde ut, quemadmodum in tribunis consulari potestate creandis, sic in quaestoribus liberum esset arbitrium populi, cum parum proficerent, totam rem de augendo quaestorum numero omittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 462:2)
quin illi remittendo de summa quisque iuris mediis consiliis copularent concordiam, patres patiendo tribunos militum pro consulibus fieri, tribuni plebi non intercedendo quo minus quattuor quaestores promise de plebe ac patribus libero suffragio populi fierent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 468:2)
eodem anno Postumia virgo Vestalis de incestu causam dixit crimine innoxia, ab suspicione propter cultum amoeniorem ingeniumque liberius quam virginem decet parum abhorrens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 481:1)
cum parum decorum inter collegas certamen mirabundi patres conspicerent, Q. Servilius quando nec ordinis huius ulla inquit, nec rei publicae est verecundia, patria maiestas altercationem istam dirimet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 492:1)
magis adducor ut credam irae causam exercitui fuisse quam quod in urbe nuper direpta coloniaque nova minus praedicatione tribuni praedae fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 542:1)
minusque eam damnosam fuisse, quam seditio futura fuerit credunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 570:1)
tarditatis causa non in senatu magis fuit quam tribunis, qui, quia summa vi restari nuntiabatur, parum cogitaverunt nulla virtute superari humanarum virium modum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 640:1)
sub cuius initium obsidionis cum Etruscorum concilium ad fanum Voltumnae frequenter habitum esset, parum constitit bellone publico gentis universae tuendi Veientes essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 675:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION