라틴어 문장 검색

Ii paulatim per conubia Gaetulos secum miscuere et, quia saepe temptantes agros alia, deinde alia loca petiuerant, semet ipsi Numidas appellauere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 18장7)
at is quem petebat quietus, inbellis, placido ingenio, opportunus iniuriae, metuens magis quam metuendus.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 20장3)
Itaque non uti antea cum praedatoria manu, sed magno exercitu comparato bellum gerere coepit et aperte totius Numidiae imperium petere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 20장8)
nisi tamen intellego illum supra quam ego sum petere neque simul amicitiam vestram et regnum meum sperare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 24장8)
Albinus, qui proximo anno post Bestiam cum Q. Minucio Rufo consulatum gerebat, persuadet, quoniam ex stirpe Masinissae sit Iugurthamque ob scelera invidia cum metu urgeat, regnum Numidiae ab senatu petat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 35장3)
Igitur legatos ad consulem cum suppliciis mittit, qui tantummodo ipsi liberisque vitam peterent, alia omnia dederent populo Romano.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 46장2)
Ergo, ubi primum tribunatum militarem a populo petit, plerisque faciem eius ignorantibus facile factis notus per omnis tribus declaratur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 63장8)
Igitur ubi Marius haruspicis dicta eodem intendere videt, quo cupido animi hortabatur, ab Metello petendi gratia missionem rogat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 64장1)
postremo caueret id petere a populo Romano, quod illi iure negaretur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 64장5)
Postquam haec atque alia talia dixit neque animus Mari flectitur, respondit, ubi primum potuisset per negotia publica, facturum sese quae peteret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 64장6)
satis mature illum cum filio suo consulatum petiturum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 64장8)
Cui Metellus petenti, more regum ut sellam iuxta poneret, item postea custodiae causa turmam equitum Romanorum, utrumque negauerat:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 65장2)
Hunc Marius anxium aggreditur atque hortatur, ut contumeliarum in imperatorem cum suo auxilio poenas petat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 65장5)
Sic illi a multis mortalibus honestissima suffragatione consulatus petebatur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 65장11)
Itaque ab imperatore facile quae petebant adepti.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 77장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION