라틴어 문장 검색

eadem clades municipio Verulamio fuit, quia barbari omissis castellis praesidiisque militarium, quod uberrimum spolianti et defendentibus intutum, laeti praeda et laborum segnes petebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 33장5)
igitur inriti remittuntur, cum donis tamen, unde spes fieret non frustra eadem oraturum Tiridaten, si preces ipse attulisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 25장5)
erat nauarchus in ea classe Volusius Proculus, occidendae matris Neroni inter ministros, non ex magnitudine sceleris provectus, ut rebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 51장2)
effervescit enim vis pulcherrimae naturae tuae, nec pro amico aliquo, sed, quod periculosius est, pro Catone offendis.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 10장 6:1)
quis de exceptione et formula perpetietur illa inmensa volumina, quae pro M. Tullio aut Aulo Caecina legimus?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 20장 1:4)
laboris atque operum non eadem patientia, minimeque sitim aestumque tolerare, frigora atque inediam caelo solove adsueverunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 4장 3:1)
nec aliud adversus validissimas gentis pro nobis utilius quam quod in commune non consulunt.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 12장 2:1)
'An eandem Romanis in bello virtutem quam in pace lasciviam adesse creditis?
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 32장 1:1)
veniunt, e latebris suis extrusi, et vota virtusque in aperto, omniaque prona victoribus atque eadem victis adversa.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 33장 4:3)
venalia cuncta, praepotentes liberti, servorum manus subitis avidae et tamquam apud senem festinantes, eademque novae aulae mala, aeque gravia, non aeque excusata.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 7장5)
sed apud subiectos, apud pro- ximos, apud collegas variis inlecebris potens, et cui expeditius fuerit tradere imperium quam obtinere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 10장9)
adiungitur Licinius Proculus, intima familiaritate Othonis suspectus consilia eius fovisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 46장3)
ubi sumptibus exhaustus socordia insuper elanguerat, inops pro locuplete et iners pro strenuo in manipulum redibat, ac rursus alius atque alius, eadem egestate ac licentia corrupti, ad seditiones et discordias et ad extremum bella civilia ruebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 46장10)
manipulatim adlocuti sunt Licinius Proculus et Plotius Firmus praefecti, ex suo quisque ingenio mitius aut horridius.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 82장5)
'Vos quidem istud pro me:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 84장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION