라틴어 문장 검색

' nunc ad me redeo libertino patre natum, quem rodunt omnes libertino patre natum, nunc, quia, Maecenas, tibi sum convictor, at olim, quod mihi pareret legio Romana tribuno.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate21)
sed Rufum atque alios caedit sua quemque iuventus, Rufum, quem totiens Ciceronem Allobroga dixit.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII105)
Rubidus' autem est rufus atrior et nigrore multo inustus, 'luteus' contra rufus color est dilutior;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 15:1)
' Fulvus' autem videtur de rufo atque viridi mixtus in aliis plus viridis, in aliis plus rufi habere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 12:1)
ac sic quoque reprehensionem uerens, et Appium Caecum censorem, generis sui proauctorem, libertinorum filios in senatum adlegisse docuit, ignarus temporibus Appi et deinceps aliquamdiu libertinos dictos non ipsos, qui manu emitterentur, sed ingenuos ex his procreatos.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 24장 1:4)
" Vidi per noctem, et ecce vir sedens super equum rufum et ipse stabat inter myrteta, quae erant in profundo; et post eum equi rufi, fulvi et albi.
(불가타 성경, 즈카르야서, 1장8)
' Russus ' enim color et 'ruber' nimirum a vocabulo ' rufi ' dicuntur neque proprietates eius omnes declarant, ξανθόσ autem et ἐρυθρόσ et πυρρόσ et κιρρόσ et φοῖνιξ habere quasdam distantias coloris rufi videntur, vel augentes eum vel remittentes vel mixta quadam specie temperantes.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 7:1)
Quippe qui ' rufus' color a rubore quidem appellatus est, sed cum aliter rubeat ignis, aliter sanguis, aliter ostrum, aliter crocum, aliter aurum, has singulas rufi varietates Latina oratio singulis propriisque vocabulis non demonstrat omniaque ista significat una 'ruboris' appellatione, nisi cum ex ipsis rebus vocabula colorum mutuatur et ' igneum' aliquid dicit et 'flammeum' et 'sanguineum' et croceum' et 'ostrinum' et 'aureum.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 6:2)
Sed postea libertinorum quoque filiis praetexta concessa est ex causa tali, quam M. Laelius augur refert, qui bello Punico secundo duumviros dicit ex senatus consulto propter multa prodigia libros Sibyllinos adisse et inspectis his nuntiasse in Capitolio supplicandum lectisterniumque ex conlata stirpe faciendum, ita ut libertinae quoque quae longa veste uterentur in eam rem pecuniam subministrarent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION