라틴어 문장 검색

ut dextra ferrum penitus exactum abdidit,
(세네카, Troades 1187:1)
ite, ite celeres, fraude materna abditum
(세네카, Troades 647:1)
' dixit, et opposita propellens savia dextra prosilit in laxa nixa pedem solea.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 29b12)
"sic fatur et aequor prosilit in medium, nec non ferus advenit hostis."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 117)
unde post mixtas fletibus preces atque multimoda suspiria vix absolutus emicatimque prosiliens illa refugit celeritate divitias deliciasque regales, qua solent appeti, reductus ad desideria mediocrium timore summorum et satis cavens, ne beatum ultra diceret duceretque qui saeptus armis ac satellitibus et per hoc raptis incubans opibus ferro pressus premeret aurum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Serrano suo salutem 8:1)
quo fiebat esset ut nobis patientia eiusdem sine imitatione laudabilis, quis 3 enim virum super abditis consuleret invitus, a cuius disputationis communione ne idiotarum quidem imperitorumque sciscitatio repudiabatur?4 haec pauca de studiis, ceterum cetera quis competenti praeconio extollat, quod condicionis humanae per omnia memor clericos opere sermone populares, exhortatione maerentes destitutos solacio, captivos pretio ieiunos cibo nudos operimento consolabatur?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Petreio suo salutem 3:6)
unde pars maior utinam taceri possit et abdi!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:14)
nec mora, et undosis turba comitante sororum prosiluit thalamis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권10)
At Thetis undisonis per noctem in rupibus astans, quae nato secreta velit, quibus abdere terris destinet, huc illuc divisa mente volutat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권87)
"quibus abditus oris quave iubes tellure peti?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권202)
"latebris quibus abdere temptas eversorem Asiae?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권215)
"Pierius votum iuvenis cupit, hanc ego formae egregium mirata decus, cui gloria patrum et generis certabat honos, tellure cadentem excepi fovique sinu nec colla genasque contere nee pingui crinem deducere amomo cessavit mea, nate, manus, mihi dulcis imago prosiluit."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam51)
obvius intranti rursus quis in ora manusque prosiliet brevibusque umeros circumdabit ulnis?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus30)
Dictaeaque tela ipsam et Amyciaeas umeris aptasse pharetras prosilit audaci Martis percussus amore, arma.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권113)
agile studium et tenuissima virtus, pacis opus, cum sacra vocant, nec inutile bellis subsidium, si dextra neget, prior omnibus Idas, nuper Olympiacis umbratus tempora ramis, prosilit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권215)

SEARCH

MENU NAVIGATION