라틴어 문장 검색

namque aliae nullis hominum cogentibus ipsae sponte sua veniunt camposque et flumina late curva tenent, ut molle siler lentaeque genestae, populus et glauca canentia fronde salicta;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 2:2)
neque ille aut doluit miserans inopem aut invidit habenti quos rami fructus, quos ipsa volentia rura sponte tulere sua, carpsit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 23:10)
quae mare compescant causae, quid temperet annum, stellae sponte sua iussaene vagentur et errent, quid premat obscurum lunae, quid proferat orbem, quid velit et possit rerum concordia discors, Empedocles an Stertinium deliret acumen.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 127)
quamvis autern non tarn me vinceret praestaudi, quod exigebatur, fiducia quam negandi verecundia, latius se tamen aperiente materia plus quam imponebatur oneris sponte suscepi, simul ut pleniore obsequio demererer amantissimos mei, simul ne vulgarem viam ingressus alienis demum vestigiis insisterem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 4:1)
namque et illud frequens est, ut ea, quibus minus confidimus, cum tractata sunt, omittamus, interim sponte nostra velut donantes, interim ad ea quae sunt potentiora gradum ex iis fecisse contenti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 91:2)
sed occasione et absentia custodum corruptus et pecunia, quae nimium in animis hominum potest, victus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 159:3)
nam et minus obstitisse videtur pudor inter paucos signatores, et pro diffidentia premitur absentia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 32:4)
nam id est in causa Naevii Arpiniani solum quaesitum, praecipitata esset ab eo uxor an se ipsa sua sponte iecisset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 95:2)
atque ego illos credo, qui aderant, nec sensisse quid facerent nec sponte iudicioque plausisse, sed velut mente captos et quo essent in loco ignaros erupisse in hunc voluptatis adfectum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 68:2)
magis admirari naturam subit, tot res vetustas tanto ex intervallo repetitas reddere se et offerre, nec tantum requirentibus sed etiam sponte interim, nec vigilantibus sed etiam quiete compositis:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 100:1)
Liberaliora alimenta sunt carceris, sepositos ad capitale supplicium non tam anguste, qui occisurus est, pascit Quanta est animi magnitudo ad id sua sponte descendere, quod ne ad extrema quidem decretis timendum sit!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 11:1)
Et ideo aequo animo ferre debemus absentiam, quia nemo non multum etiam praesentibus abest.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 10:1)
Praesentibus gaudet, non concupiscit absentia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 12:2)
facile provocabas mala absentia;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 7:5)
An id existimas malum, ad quod aliquando nobis nostra sponte veniendum est?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 27:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION