라틴어 문장 검색

qui cum esset bonis parentibus atque honesto loco natus - etsi id quidem alius alio modo tradidit - abundaretque et aequalium familiaritatibus et consuetudine propinquorum, haberet etiam more Graeciae quosdam adulescentis amore coniunctos, credebat eorum nemini, sed is quos ex familiis locupletium servos delegerat, quibus nomen servitutis ipse detraxerat, et quibusdam convenis et feris barbaris corporis custodiam committebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 58:1)
si quis est qui his delectetur, nonne melius tenues homines fruuntur quam illi qui is abundant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 102:3)
Nam si partes aliquae plus gravitarent, aliae minus, quàm pro quantitate materiae, Planeta totus, pro genere partium quibus maximè abundet, gravitaret magis vel minus quàm pro quantitate materiae totius.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 22:2)
Praesto erat Fortuna cornu abundanti copiosa et tres Parcae aurea pensa torquentes.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 29:7)
Quamvis materiae tanta abundet copia, Labori faber ut desit, non fabro labor.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta.3)
Adhuc supersunt multa quae possim loqui, Et copiosa abundat rerum varietas;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta ad Particulonem.1)
Scias ipsum plurimis virtutibus abundare, qui alienas sic amat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 17 4:1)
nam buxus, qua parte defenditur tectis, abunde viret;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 14:2)
Mare non sane pretiosis piscibus abundat, soleas tamen et squillas optimas egerit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 28:1)
Veniam ad cenam, sed iam nunc paciscor, sit expedita sit parca, Socraticis tantum sermonibus abundet, in his quoque teneat modum.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 12 1:1)
Nam cum omnibus virtutibus abundat, tum hac praecipue, quod habet maximam in amore constantiam.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 8 3:1)
Natus splendide abundat facultatibus, amat studia ut solent pauperes.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 22 2:2)
barbaria noster abundat amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 72:4)
Deque tuo fiet - licet hac sis laude superbus - Insatiabilibus corpore rixa lupis . In loca ab Elysiis diversa vocabere campis, Quasque tenet sedes noxia turba , coles . Sisyphus est illic saxum volvensque petensque , Quique agitur rapidae vinctus ab orbe rotae, Quaeque gerunt umeris perituras Belides undas, Exulis Aegypti , turba cruenta , nurus . Poma pater Pelopis praesentia quaerit , et idem Semper eget , liquidis semper abundat aquis ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 8:6)
Domus est imis in vallibus huius abdita, sole carens, non ulli pervia vento, tristis et ignavi plenissima frigoris, et quae igne vacet semper, caligine semper abundet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 63:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION