라틴어 문장 검색

inde omnibus perculsis pavore in regia sede pro curia sedens patres in curiam per praeconem ad regem Tarquinium citari iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 481:2)
anguis ex columna lignea elapsus cum terrorem fugamque in regia fecisset, ipsius regis non tam subito pavore perculit pectus, quam anxiis implevit curis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 570:2)
inde certamine accenso Collatinus negat verbis opus esse, paucis id quidem horis posse sciri, quantum ceteris praestet Lucretia sua.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 587:1)
nec hostes modo timebant, sed suosmet ipsi cives, ne Romana plebs, metu perculsa receptis in urbem regibus, vel cum servitute pacem acciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 92:3)
cum rex simul ira infensus periculoque conterritus circumdari ignes minitabundus iuberet nisi expromeret propere quas insidiarum sibi minas per ambages iaceret, en tibi, inquit, ut sentias quam vile corpus sit iis qui magnam gloriam vident, dextramque accenso ad sacrificium foculo inicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 133:1)
primo Aricinos res necopinata perculerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 155:2)
Latinus dux nihil deterritus volnere proelium ciet et, quia suos perculsos videbat, arcessit cohortem exsulum Romanorum, cui L. Tarquini filius praeerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 208:1)
dictator Postumius postquam cecidisse talem virum, exsules ferociter citato agmine invehi, suos perculsos cedere animadvertit, cohorti suae, quam delectam manum praesidii causa circa se habebat, dat signum ut quem suorum fugientem viderint pro hoste habeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 213:1)
tum demum impulsi Latini, perculsaque inclinavit acies.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 220:2)
Volscos consilii poenam non metuentes necopinata res perculit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 233:1)
ingens pavor primo discurrentis ad suas res tollendas in hospitia perculit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 406:3)
dulcedo agrariae legis ipsa per se dempto auctore subibat animos, accensaque ea cupiditas est malignitate patrum, qui devictis eo anno Volscis Aequisque militem praeda fraudavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 456:2)
his accensi vocibus patres consilia inde non publica, sed in privato seductaque a plurium conscientia habuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 599:1)
ubi inluxit, Romanus integer satiatusque somno productus in aciem fessum stando et vigiliis Volscum primo impetu perculit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 702:1)
miles aegre teneri, clamare, et poscere ut perculsis instare liceat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 703:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION