라틴어 문장 검색

quis in tenebris hostis errantes tamen pulsat trahitque et proterit, qui sparsa ad ipsum conmeantum transitum frumenta saevus devorat, qui laeta Christi culta fur interpolat addens avenas aemulas.
(프루덴티우스, Apotheosis, 머리말15)
qui pontum rabidis 1 aestibus invium persultare vetas, ut refluo in solo 2 securus pateat te duce transitus, et mox unda rapax ut voret inpios;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae26)
hic expiatam fluctibus plebem marino in transitu repurgat undis dulcibus, lucis columnam praeferens;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae48)
Portus ab accessu ventorum immotus et ingens ipse;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 24:1)
Ut sese inclusit ruptisque immane catenis deiecit saxum, ferro quod et arte paterna pendebat, fultosque emuniit obice postis, ecce furens animis aderat Tirynthius omnemque accessum lustrans huc ora ferebat et illuc, dentibus infrendens.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 11:5)
quamvis enim omne propositum operis a nobis destinati eo spectet, ut orator instituatur, tamen, ne quid studiosi requirant, etiam si quid erit, quod ad scholas proprie pertineat, in transitu non omittemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 163:3)
illa vero frigida et puerilis est in scholis adfectatio, ut ipse transitus efficiat aliquam utique sententiam et huius velut praestigiae plausum petat, ut Ovidius lascivire in Metamorphosesin solet, quem tamen excusare necessitas potest res diversissimas in speciem unius corporis colligentem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 86:1)
at si singula quaeque dissolveris, illa flamma, quae magna congerie convaluerat, diductis quibus alebatur, concidet, ut, si vel maxima flumina in rivos diducantur, qualibet transitum praebent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 301:2)
et eorum non simplex natura nec in transitu tractanda, quo nihil adferre maius vis orandi potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 76:3)
videamus ergo propria et differentia, quae libro quinto leviter transitu attigeram.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 155:2)
erit ad alia transitus, et divisio, num quisquis non aluerit, num hic propter hoc.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 221:4)
Praeceptoris est, in alio atque alio genere cotidie ostendere, quis ordo sit rerum et quae copulatio, ut paulatim fiat usus et ad similia transitus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 272:2)
verum longius fortasse progredior fallente transitu et a dispositione ad elocutionis praecepta labor, quae proximus liber inchoabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 281:3)
est enim haec metalepsi natura, ut inter id quod transfertur et quod transfertur sit medius quidam gradus, nihil ipse significans sed praebens transitum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 257:1)
unde etiam venusti transitus fiunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 107:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION