라틴어 문장 검색

Illi impediendae reliquae munitionis causa hora circiter VIIII signo dato legiones educunt aciemque sub castris instruunt.
(카이사르, 내란기, 1권 82:3)
Caesar ab opere legiones revocat, equitatum omnem convenire iubet, aciem instruit;
(카이사르, 내란기, 1권 82:4)
hinc duas partes acies occupabant duae;
(카이사르, 내란기, 1권 82:8)
Acies erat Afraniana duplex legionum V;
(카이사르, 내란기, 1권 83:1)
sed primam aciem quaternae cohortes ex V legionibus tenebant, has subsidiariae ternae et rursus aliae totidem suae cuiusque legionis subsequebantur;
(카이사르, 내란기, 1권 83:4)
sagittarii funditoresque media continebantur acie, equitatus latera cingebat.
(카이사르, 내란기, 1권 83:5)
Tali instructa acie tenere uterque propositum videbatur:
(카이사르, 내란기, 1권 83:6)
Producitur tamen res, aciesque ad solis occasum continentur;
(카이사르, 내란기, 1권 83:9)
ipse celeriter ab opere deductis legionibus aciem instruit.
(카이사르, 내란기, 2권 26:5)
Hanc nactus appellationis causam Quintilius circumire aciem Curionis atque obsecrare milites coepit, ne primam sacramenti, quod apud Domitium atque apud se quaestorem dixissent, memoriam deponerent, neu contra eos arma ferrent, qui eadem essent usi fortuna eademque in obsidione perpessi, neu pro his pugnarent, a quibus cum contumelia perfugae appellarentur.
(카이사르, 내란기, 2권 28:3)
Quo facto commutata omnium et voluntate et opinione consensu summo constituit Curio, cum primum sit data potestas, proelio rem committere posteroque die productos eodem loco, quo superioribus diebus constiterat, in acie collocat.
(카이사르, 내란기, 2권 33:2)
Erat vallis inter duas acies, ut supra demonstratum est, non ita magna, at difficili et arduo ascensu.
(카이사르, 내란기, 2권 34:1)
Huc tota Vari conversa acies suos fugere et concidi videbat.
(카이사르, 내란기, 2권 34:8)
Itaque priusquam telum abici posset, aut nostri propius accederent, omnis Vari acies terga vertit seque in castra recepit.
(카이사르, 내란기, 2권 34:14)
Dat suis signum Saburra, aciem constituit et circumire ordines atque hortari incipit;
(카이사르, 내란기, 2권 41:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION