라틴어 문장 검색

nostrane ea culpa est an iudicum, Qui saepe propter invidiam adimunt diviti, Aut propter misericordiam addunt pauperi?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 1101)
Summa eludendi occasio est mihi nunc senes, Et Phaedriae curam adimere argentariam, Ne cuiquam suorum aequalium supplex siet:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 6129)
Vix ea fatus erat, summo cum monte videmus ipsum inter pecudes vasta se mole moventem pastorem Polyphemum et litora nota petentem, monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 27:1)
hac animas ille evocat Orco pallentis, alias sub Tartara tristia mittit, dat somnos adimitque, et lumina morte resignat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 11:5)
at bello audacis populi vexatus et armis, finibus extorris, complexu avulsus Iuli, auxilium imploret, videatque indigna suorum funera;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 25:18)
Quod si mea numina non sunt magna satis, dubitem haud equidem implorare quod usquam est:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 14:15)
Saucius at quadrupes nota intra tecta refugit successitque gemens stabulis questuque cruentus atque imploranti similis tectum omne replebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 21:10)
Ruit omnis in urbem pastorum ex acie numerus caesosque reportant Almonem puerum foedatique ora Galaesi implorantque deos obtestanturque Latinum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 24:2)
Primus ab aetherio venit Saturnus Olympo, arma Iovis fugiens et regnis exsul ademptis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 14:6)
rerum pars altera adempta est.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 6:6)
Namque aliud quid sit, quod iam implorare queamus?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 2:4)
medios volat ecce per hostis vectus equo spumante Saces, adversa sagitta saucius ora, ruitque implorans nomine Turnum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 26:2)
nunc altae frondes et rami matris opacant crescentique adimunt fetus uruntque ferentem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 4:5)
Parcius iunctas quatiunt fenestras iactibus crebris iuvenes protervi nec tibi somnos adimunt amatque ianua limen, quae prius multum facilis movebat cardines.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 251)
prius insolentem serva Briseis niveo colore movit Achillem, movit Aiacem Telamone natum forma captivae dominum Tecmessae, arsit Atrides medio in triumpho virgine rapta, barbarae postquam cecidere turmae Thessalo victore et ademptus Hector tradidit fessis leviora tolli Pergama Grais.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 42)

SEARCH

MENU NAVIGATION