라틴어 문장 검색

plenum est forum, plena templa circum forum, pleni omnes aditus huius templi ac loci.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 14:5)
Ac ne plura complectar - sunt enim innumerabilia - , bene laudata virtus voluptatis aditus intercludat necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 152:1)
haec videlicet est correctio philosophiae veteris et emendatio, quae omnino aditum habere nullum potest in urbem, in forum, in curiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 30:4)
Omitto Eleusinem sanctam illam et augustam, "ubi initiantur gentes orarum ultimae", praetereo Samothraciam eaque quae Lemni "nocturno aditu occulta coluntur silvestribus saepibus densa";
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 119:5)
manus etiam data elephantost, quia propter magnitudinem corporis difficiles aditus habebat ad pastum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 123:1)
qui tamen haberent ius suum disputandi de officio, si rerum aliquem dilectum reliquissent, ut ad officii inventionem aditus esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 8:4)
Sed est alius quoque quidam aditus ad multitudinem, ut in universorum animos tamquam influere possimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 41:6)
Nunc, quoniam uterque vestrum patefecit earum ipsarum rerum aditum, quas quaerimus, et quoniam princeps Crassus eius sermonis ordiendi fuit, date nobis hanc veniam, ut ea, quae sentitis de omni genere dicendi, subtiliter persequamini;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 98:1)
sic ego intellego, si in haec, quae patefecit oratione sua Crassus, intrare volueritis, facillime vos ad ea, quae cupitis, perventuros, ab hoc aditu ianuaque patefacta.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 204:4)
neque is consistens in loco, sed inambulans atque ascensu ingrediens arduo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 261:2)
Omne autem principium aut rei totius, quae agetur, significationem habere debebit aut aditum ad causam et communitionem aut quoddam ornamentum et dignitatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 320:1)
sed oportet, ut aedibus ac templis vestibula et aditus, sic causis principia pro portione rerum praeponere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 320:2)
qui autem annus ei primus ab honorum perfunctione aditum omnium concessu ad summam auctoritatem dabat, is eius omnem spem atque omnia vitae consilia morte pervertit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 7:3)
cuius is est tractus ductusque muri cum Romuli, tum etiam reliquorum regum sapientia definitus ex omni parte arduis praeruptisque montibus, ut unus aditus, qui esset inter Esquilinum Quirinalemque montem, maximo aggere obiecto fossa cingeretur vastissima, atque ut ita munita arx circumiectu arduo et quasi circumciso saxo niteretur, ut etiam in illa tempestate horribili Gallici adventus incolumis atque intacta permanserit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 17:2)
Nisi enim deus is, cuius hoc templum est omne, quod conspicis, istis te corporis custodiis liberaverit, huc tibi aditus patere non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 3 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION