라틴어 문장 검색

Exsurgens autem a somno, cuncta, quae dormiens cantauerat, memoriter retinuit, et eis mox plura in eundem modum uerba Deo digni carminis adiunxit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 1:18)
Hic docuit teneram palis adiungere vitem, Hic viridem dura caedere falce comam;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 713)
Lucra petens habili tauros adiungit aratro Et durum terrae rusticus urget opus, Lucra petituras freta per parentia ventis Ducunt instabiles sidera certa rates:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 95)
ibi Latinum apud penates deos domesticum publico adiunxisse foedus filia Aeneae in matrimonium data.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 25:3)
adiungitur et Tusculana legio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 202:2)
persas Indos aliasque si adiunxisset gentes, impedimentum maius quam auxilium traheret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 278:3)
multa de eo concilia populorum Etruriae habita, nec perfici quicquam potuit, non tam quia imminui agrum quam quia accolas sibi quisque adiungere tam efferatae gentis homines horrebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 128:1)
haud longi inde temporis, dum intolerabilia frigora erant, quies militi data est, et ad prima ac dubia signa veris profectus ex hibernis in Etruriam ducit, eam quoque gentem, sicut Gallos Liguresque, aut vi aut voluntate adiuncturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 614:1)
transgressi flumen eas quoque quas in castris minoribus habuerant copias suis adiungunt atque ita instruunt aciem:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 549:1)
cum alibi terror ac fuga, alibi pertinax in mala iam spe proelium esset, Hasdrubal, qui ea parte praeerat, subductos ex media acie Numidas, quia segnis eorum cum adversis pugna erat, ad persequendos passim fugientes mittit, Hispanos et Gallos equites Afris prope iam fessis caede magis quam pugna adiungit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 578:1)
haec postquam renuntiata legatio Petelinis est, tantus repente maeror pavorque senatum eorum cepit ut pars profugiendi qua quisque posset ac deserendae urbis auctores essent, pars, quando deserti a veteribus sociis essent, adiungendi se ceteris Bruttiis ac per eos dedendi Hannibali.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 268:1)
ea pugna si qua dubia in Hispania erant Romanis adiunxit, Hasdrubalique non modo in Italiam traducendi exercitus sed ne manendi quidem satis tuto in Hispania spes reliqua erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 380:1)
postquam his parum fidebamus, Pyrrho regi nos adiunximus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 568:1)
haec quoque stationibus per principes regionum urbis dispositis adiungitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 275:1)
hostes subito exorti, et, ne dubia proditio esset, Flavus iis se adiungit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 252:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION