라틴어 문장 검색

quibus rebus coerceri milites et in officio contineri soleant.
(카이사르, 내란기, 1권 67:8)
Celeriter equitatus ad cotidianum itineris officium revertitur.
(카이사르, 내란기, 1권 80:7)
Sed satis iam fecisse officio satisque supplicii tulisse perpessos omnium rerum inopiam;
(카이사르, 내란기, 1권 84:7)
Reliquos enim omnes officium suum praestitisse:
(카이사르, 내란기, 1권 85:3)
Sed magnitudo operum, altitudo muri atque turrium, multitudo tormentorum omnem administrationem tardabat.
(카이사르, 내란기, 2권 2:5)
Qua nova re oblata omnis administratio belli consistit, militesque aversi a proelio ad studium audiendi et cognoscendi feruntur.
(카이사르, 내란기, 2권 12:1)
necessitudinem quidem sibi nihilo minorem cum Caesare intercedere, neque se ignorare, quod esset officium legati, qui fiduciariam operam obtineret, quae vires suae, quae voluntas erga Caesarem totius provinciae.
(카이사르, 내란기, 2권 17:5)
vos autem incerta victoria Caesarem secuti diiudicata iam belli fortuna victum sequamini, cum vestri officii praemia percipere debeatis?
(카이사르, 내란기, 2권 32:13)
pauci lenunculi ad officium imperiumque conveniebant.
(카이사르, 내란기, 2권 43:8)
Toti tamen officio maritimo M.
(카이사르, 내란기, 3권 5:10)
Huic officio praepositus erat Fufius Calenus legatus, qui celeritatem in transportandis legionibus adhiberet.
(카이사르, 내란기, 3권 8:2)
Bibulus multos dies terra prohibitus et graviore morbo ex frigore et labore implicitus, cum neque curari posset neque susceptum officium deserere vellet, vim morbi sustinere non potuit.
(카이사르, 내란기, 3권 18:1)
Huic officio oppidoque Acilius Caninus legatus praeerat.
(카이사르, 내란기, 3권 39:2)
illos secreto castigavit, quod quaestui equites haberent, monuitque, ut ex sua amicitia omnia exspectarent et ex praeteritis suis officiis reliqua sperarent.
(카이사르, 내란기, 3권 60:2)
Exercitum cum militari more ad pugnam cohortaretur suaque in eum perpetui temporis officia praedicaret, imprimis commemoravit:
(카이사르, 내란기, 3권 90:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION