라틴어 문장 검색

Tot hostes eius quot extranei, et quidem proprie ex aemulatione Iudaei, ex concussione milites, ex natura ipsi etiam domestici nostri.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 3:1)
Exinde in traduces linguarum et aurium serpit, et ita modici seminis vitium cetera rumoris obscurat, ut nemo recogitet, ne primum illud os mendacium seminaverit, quod saepe fit aut ingenio aemulationis aut arbitrio suspicionis aut non nova sed ingenita quibusdam mentiendi voluptate.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 12:1)
O Iovem Christianum et solum patris filium de crudelitate!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 5:6)
Risimus et inter ludicras meridianorum crudelitates Mercurium mortuos cauterio examinantem, vidimus et Iovis fratrem gladiatorum cadavera cum malleo deducentem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 5:1)
Omnia adversus veritatem de ipsa veritate constructa sunt, operantibus aemulationem istam spiritibus erroris.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 11:1)
Nec quicquam tamen proficit exquisitior quaeque crudelitas vestra;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 12:5)
Ut est aemulatio divinae rei et humanae, cum damnamur a vobis, a deo absolvimur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 15:4)
Sed paulatim provecti ad tantam gratiam, ad quantam et crudelitatem, quia feriarum voluptati satis non fiebat nisi et feris humana corpora dissiparentur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 12장 2:8)
ubi studium, ibi et aemulatio, per quam studium sapit.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 15장 2:4)
Porro et ubi aemulatio, ibi et furor et bilis et ira et dolor et cetera ex his, quae cum his non conpetunt disciplinae.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 15장 2:5)
crudelitas praecipue, et odium ueritatis, amorque mendacii, ita ut, siquis eorum mitior et ueritati aliquatenus propior uideretur, in hunc quasi Brittaniae subuersorem omnium odia telaque sine respectu contorquerentur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIV.9)
Qui quoniam et doctor suauissimus, et eorum, quae agenda docebat, erat exsecutor deuotissimus, libenter auditus ab uniuersis, inmutauit piis ac sedulis exhortationibus inueteratam illam traditionem parentum eorum, de quibus apostolicum illum licet proferre sermonem, quod aemulationem Dei habebant, sed non secundum scientiam;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXII.4)
sed nec dii nec homines aut ipsam aut stirpem a crudelitate regia vindicant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 50:1)
Tullius regnavit annos quattuor et quadraginta ita ut bono etiam moderatoque succedenti regi difficilis aemulatio esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 494:2)
et ne gratuita crudelitas esset, bonorum donatio sequi domini supplicium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 397:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION